Latin
Book 1, lines 1.1.164-1.1.187
Justinian, Digesta 1.1.164-187
Not analysed yet
Dig. 1. 2. 2. 25
Pomponius l. S. enchir.
Deinde cum post aliquot annos duodecim tabulae latae sunt et plebs contenderet cum patribus et vellet ex suo quoque corpore consules creare et patres recusarent: factum est, ut tribuni militum crearentur partim ex plebe, partim ex patribus consulari potestate. hique constituti sunt vario numero: interdum enim viginti fuerunt, interdum plures, nonnumquam pauciores.
Dig. 1. 2. 2. 26
Pomponius l. S. enchir.
Deinde cum placuisset creari etiam ex plebe consules, coeperunt ex utroque corpore constitui. tunc, ut aliquo pluris patres haberent, placuit duos ex numero patrum constitui:
Dig. 1. 2. 2. 27
Pomponius l. S. enchir.
Ita facti sunt aediles curules. cumque consules avocarentur bellis finitimis neque esset qui in civitate ius reddere posset, factum est, ut praetor quoque crearetur, qui urbanus appellatus est, quod in urbe ius redderet.
Dig. 1. 2. 2. 28
Pomponius l. S. enchir.
Post aliquot deinde annos non sufficiente eo praetore, quod multa turba etiam peregrinorum in civitatem veniret, creatus est et alius praetor, qui peregrinus appellatus est ab eo, quod plerumque inter peregrinos ius dicebat.
Dig. 1. 2. 2. 29
Pomponius l. S. enchir.
Deinde cum esset necessarius magistratus qui hastae praeessent, decemviri in litibus iudicandis sunt constituti.
Dig. 1. 2. 2. 30
Pomponius l. S. enchir.
Constituti sunt eodem tempore et quattuorviri qui curam viarum agerent, et triumviri monetales aeris argenti auri flatores, et triumviri capitales qui carceris custodiam haberent, ut cum animadverti oporteret interventu eorum fieret.
Dig. 1. 2. 2. 31
Pomponius l. S. enchir.
Et quia magistratibus vespertinis temporibus in publicum esse inconveniens erat, quinqueviri constituti sunt cis tiberim et ultis tiberim, qui possint pro magistratibus fungi.
Dig. 1. 2. 2. 32
Pomponius l. S. enchir.
Capta deinde sardinia mox sicilia, item hispania, deinde narbonensi provincia totidem praetores, quot provinciae in dicionem venerant, creati sunt, partim qui urbanis rebus, partim qui provincialibus praeessent. deinde cornelius sulla quaestiones publicas constituit, veluti de falso, de parricidio, de sicariis, et praetores quattuor adiecit. deinde gaius iulius caesar duos praetores et duos aediles qui frumento praeessent et a cerere cereales constituit. ita duodecim praetores, sex aediles sunt creati. divus deinde augustus sedecim praetores constituit. post deinde divus claudius duos praetores adiecit qui de fideicommisso ius dicerent, ex quibus unum divus titus detraxit: et adiecit divus nerva qui inter fiscum et privatos ius diceret. ita decem et octo praetores in civitate ius dicunt.