Latin
Book 1, lines 1.1.188-1.1.202
Justinian, Digesta 1.1.188-202
Not analysed yet
Dig. 1. 2. 2. 33
Pomponius l. S. enchir.
Et haec omnia, quotiens in re publica sunt magistratus, observantur: quotiens autem proficiscuntur, unus relinquitur, qui ius dicat: is vocatur praefectus urbi. qui praefectus olim constituebatur: postea fere latinarum feriarum causa introductus est et quotannis observatur. nam praefectus annonae et vigilum non sunt magistratus, sed extra ordinem utilitatis causa constituti sunt. et tamen hi, quos cistiberes diximus, postea aediles senatus consulto creabantur.
Dig. 1. 2. 2. 34
Pomponius l. S. enchir.
Ergo his omnibus decem tribuni plebis, consules duo, decem et octo praetores, sex aediles in civitate iura reddebant.
Dig. 1. 2. 2. 35
Pomponius l. S. enchir.
Iuris civilis scientiam plurimi et maximi viri professi sunt: sed qui eorum maximae dignationis apud populum romanum fuerunt, eorum in praesentia mentio habenda est, ut appareat, a quibus et qualibus haec iura orta et tradita sunt. et quidem ex omnibus, qui scientiam nancti sunt, ante tiberium coruncanium publice professum neminem traditur: ceteri autem ad hunc vel in latenti ius civile retinere cogitabant solumque consultatoribus vacare potius quam discere volentibus se praestabant.
Dig. 1. 2. 2. 36
Pomponius l. S. enchir.
Fuit autem in primis peritus publius papirius, qui leges regias in unum contulit. ab hoc appius claudius unus ex decemviris, cuius maximum consilium in duodecim tabulis scribendis fuit. post hunc appius claudius eiusdem generis maximam scientiam habuit: hic centemmanus appellatus est, appiam viam stravit et aquam claudiam induxit et de pyrrho in urbe non recipiendo sententiam tulit: hunc etiam actiones scripsisse traditum est primum de usurpationibus, qui liber non exstat: idem appius claudius, qui videtur ab hoc processisse, r litteram invenit, ut pro valesiis valerii essent et pro fusiis furii.
Dig. 1. 2. 2. 37
Pomponius l. S. enchir.
Fuit post eos maximae scientiae sempronius, quem populus romanus sofon appellavit, nec quisquam ante hunc aut post hunc hoc nomine cognominatus est. gaius scipio nasica, qui optimus a senatu appellatus est: cui etiam publice domus in sacra via data est, quo facilius consuli posset. deinde quintus mucius, qui ad carthaginienses missus legatus, cum essent duae tesserae positae una pacis altera belli, arbitrio sibi dato, utram vellet referret romam, utramque sustulit et ait carthaginienses petere debere, utram mallent accipere.