Latin
Book 1, lines 1.1.227-1.1.238
Justinian, Digesta 1.1.227-238
Not analysed yet
Dig. 1. 2. 2. 46
Pomponius l. S. enchir.
Post hos quoque tubero fuit, qui ofilio operam dedit: fuit autem patricius et transiit a causis agendis ad ius civile, maxime postquam quintum ligarium accusavit nec optinuit apud gaium caesarem. is est quintus ligarius, qui cum africae oram teneret, infirmum tuberonem applicare non permisit nec aquam haurire, quo nomine eum accusavit et cicero defendit: exstat eius oratio satis pulcherrima, quae inscribitur pro quinto ligario. tubero doctissimus quidem habitus est iuris publici et privati et complures utriusque operis libros reliquit: sermone etiam antiquo usus affectavit scribere et ideo parum libri eius grati habentur.
Dig. 1. 2. 2. 47
Pomponius l. S. enchir.
Post hunc maximae auctoritatis fuerunt ateius capito, qui ofilium secutus est, et antistius labeo, qui omnes hos audivit, institutus est autem a trebatio. ex his ateius consul fuit: labeo noluit, cum offerretur ei ab augusto consulatus, quo suffectus fieret, honorem suscipere, sed plurimum studiis operam dedit: et totum annum ita diviserat, ut romae sex mensibus cum studiosis esset, sex mensibus secederet et conscribendis libris operam daret. itaque reliquit quadringenta volumina, ex quibus plurima inter manus versantur. hi duo primum veluti diversas sectas fecerunt: nam ateius capito in his, quae ei tradita fuerant, perseverabat, labeo ingenii qualitate et fiducia doctrinae, qui et ceteris operis sapientiae operam dederat, plurima innovare instituit.
Dig. 1. 2. 2. 48
Pomponius l. S. enchir.
Et ita ateio capitoni massurius sabinus successit, labeoni nerva, qui adhuc eas dissensiones auxerunt. hic etiam nerva caesari familiarissimus fuit. massurius sabinus in equestri ordine fuit et publice primus respondit: posteaque hoc coepit beneficium dari, a tiberio caesare hoc tamen illi concessum erat.
Dig. 1. 2. 2. 49
Pomponius l. S. enchir.
Et, ut obiter sciamus, ante tempora augusti publice respondendi ius non a principibus dabatur, sed qui fiduciam studiorum suorum habebant, consulentibus respondebant: neque responsa utique signata dabant, sed plerumque iudicibus ipsi scribebant, aut testabantur qui illos consulebant. primus divus augustus, ut maior iuris auctoritas haberetur, constituit, ut ex auctoritate eius responderent: et ex illo tempore peti hoc pro beneficio coepit. et ideo optimus princeps hadrianus, cum ab eo viri praetorii peterent, ut sibi liceret respondere, rescripsit eis hoc non peti, sed praestari solere et ideo, si quis fiduciam sui haberet, delectari se populo ad respondendum se praepararet.