Latin
Book 1, lines 1.1.239-1.1.257
Justinian, Digesta 1.1.239-257
Not analysed yet
Dig. 1. 2. 2. 50
Pomponius l. S. enchir.
Ergo sabino concessum est a tiberio caesare, ut populo responderet: qui in equestri ordine iam grandis natu et fere annorum quinquaginta receptus est. huic nec amplae facultates fuerunt, sed plurimum a suis auditoribus sustentatus est.
Dig. 1. 2. 2. 51
Pomponius l. S. enchir.
Huic successit gaius cassius longinus natus ex filia tuberonis, quae fuit neptis servii sulpicii: et ideo proavum suum servium sulpicium appellat. hic consul fuit cum quartino temporibus tiberii, sed plurimum in civitate auctoritatis habuit eo usque, donec eum caesar civitate pelleret.
Dig. 1. 2. 2. 52
Pomponius l. S. enchir.
Expulsus ab eo in sardiniam, revocatus a vespasiano diem suum obit. nervae successit proculus. fuit eodem tempore et nerva filius: fuit et alius longinus ex equestri quidem ordine, qui postea ad praeturam usque pervenit. sed proculi auctoritas maior fuit, nam etiam plurimum potuit: appellatique sunt partim cassiani, partim proculiani, quae origo a capitone et labeone coeperat.
Dig. 1. 2. 2. 53
Pomponius l. S. enchir.
Cassio caelius sabinus successit, qui plurimum temporibus vespasiani potuit: proculo pegasus, qui temporibus vespasiani praefectus urbi fuit: caelio sabino priscus iavolenus: pegaso celsus: patri celso celsus filius et priscus neratius, qui utique consules fuerunt, celsus quidem et iterum: iavoleno prisco aburnius valens et tuscianus, item salvius iulianus.
Dig. 1. 3. 0. De legibus senatusque consultis et longa consuetudine.
Dig. 1. 3. 1
Papinianus 1 def.
Lex est commune praeceptum, virorum prudentium consultum, delictorum quae sponte vel ignorantia contrahuntur coercitio, communis rei publicae sponsio.
Dig. 1. 3. 2
Marcianus 1 inst.
Nam et demosthenes orator sic definit: touto estin nomos, hw pantas anvrwpous prosykei peivesvai dia polla, kai malista hoti pas estin nomos ehurema men kai dwron veou, dogma de anvrwpwn fronimwn, epanorvwma de twn hekousiwn kai akousiwn hamartymatwn, polews de sunvyky koiny, kav' hyn hapasi prosykei zyn tois en ty polei . sed et philosophus summae stoicae sapientiae chrysippus sic incipit libro, quem fecit peri nomou: ho nomos pantwn esti basileus veiwn te kai anvrwpinwn pragmatwn: dei de auton prostatyn te einai twn kalwn kai twn aisxrwn kai arxonta kai hygemona, kai kata touto kanona te einai dikaiwn kai adikwn kai twn fusei politikwn zwwn prostaktikon men hwn poiyteon, apagoreutikon de hwn ou poiyteon .