Latin
Book 1, lines 1.1.404-1.1.436
Justinian, Digesta 1.1.404-436
Not analysed yet
Dig. 1. 5. 3
Gaius 1 inst.
Summa itaque de iure personarum divisio haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi.
Dig. 1. 5. 4pr.
Florus 9 inst.
Libertas est naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid vi aut iure prohibetur.
Dig. 1. 5. 4. 1
Florus 9 inst.
Servitus est constitutio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subicitur.
Dig. 1. 5. 4. 2
Florus 9 inst.
Servi ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere ac per hoc servare nec occidere solent.
Dig. 1. 5. 4. 3
Florus 9 inst.
Mancipia vero dicta, quod ab hostibus manu capiantur.
Dig. 1. 5. 5pr.
Marcianus 1 inst.
Et servorum quidem una est condicio: liberorum autem hominum quidam ingenui sunt, quidam libertini.
Dig. 1. 5. 5. 1
Marcianus 1 inst.
Servi autem in dominium nostrum rediguntur aut iure civili aut gentium: iure civili, si quis se maior viginti annis ad pretium participandum venire passus est. iure gentium servi nostri sunt, qui ab hostibus capiuntur aut qui ex ancillis nostris nascuntur.
Dig. 1. 5. 5. 2
Marcianus 1 inst.
Ingenui sunt, qui ex matre libera nati sunt: sufficit enim liberam fuisse eo tempore quo nascitur, licet ancilla concepit. et e contrario si libera conceperit, deinde ancilla pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci. (nec interest iustis nuptiis concepit an volgo), quia non debet calamitas matris nocere ei qui in ventre est.
Dig. 1. 5. 5. 3
Marcianus 1 inst.
Ex hoc quaesitum est, si ancilla praegnas manumissa sit, deinde ancilla postea facta aut expulsa civitate pepererit, liberum an servum pariat. et tamen rectius probatum est liberum nasci et sufficere ei qui in ventre est liberam matrem vel medio tempore habuisse.
Dig. 1. 5. 6
Gaius 1 inst.
Libertini sunt, qui ex iusta servitute manumissi sunt.
Dig. 1. 5. 7
Paulus l. S. de port. ,q. lib. dam.
Quae liberis damnatorum conceduntur. qui in utero est, perinde ac si in rebus humanis esset custoditur, quotiens de commodis ipsius partus quaeritur: quamquam alii antequam nascatur nequaquam prosit.