Latin
Book 1, lines 1.1.437-1.1.460
Justinian, Digesta 1.1.437-460
Not analysed yet
Dig. 1. 5. 8
Papinianus 3 quaest.
Imperator titus antoninus rescripsit non laedi statum liberorum ob tenorem instrumenti male concepti.
Dig. 1. 5. 9
Papinianus 31 quaest.
In multis iuris nostri articulis deterior est condicio feminarum quam masculorum.
Dig. 1. 5. 10
Ulpianus 1 ad sab.
Quaeritur: hermaphroditum cui comparamus? et magis puto eius sexus aestimandum, qui in eo praevalet.
Dig. 1. 5. 11
Paulus 18 resp.
Paulus respondit eum, qui vivente patre et ignorante de coniunctione filiae conceptus est, licet post mortem avi natus sit, iustum filium ei ex quo conceptus est esse non videri.
Dig. 1. 5. 12
Paulus 19 resp.
Septimo mense nasci perfectum partum iam receptum est propter auctoritatem doctissimi viri hippocratis: et ideo credendum est eum, qui ex iustis nuptiis septimo mense natus est, iustum filium esse.
Dig. 1. 5. 13
Hermogenianus 1 iuris epit.
Servus in causa capitali fortunae iudici a domino commissus, etsi fuerit absolutus, non fit liber.
Dig. 1. 5. 14
Paulus 4 sent.
Non sunt liberi, qui contra formam humani generis converso more procreantur: veluti si mulier monstrosum aliquid aut prodigiosum enixa sit. partus autem, qui membrorum humanorum officia ampliavit, aliquatenus videtur effectus et ideo inter liberos connumerabitur.
Dig. 1. 5. 15
Tryphonus 10 disp.
Arescusa, si tres peperit libera esse testamento iussa, primo partu unum, secundo tres peperit: quaesitum est, an et quis eorum liber esset. haec condicio libertati adposita iam implenda mulieri est. sed non dubitari debet, quin ultimus liber nascatur: nec enim natura permisit simul uno impetu duos infantes de utero matris excedere, ut ordine incerto nascentium non appareat, uter in servitute libertateve nascatur. incipiente igitur partu existens condicio efficit, ut ex libera edatur quod postea nascitur, veluti si quaelibet alia condicio libertati mulieris adposita parturiente ea existat. vel manumissa sub hac condicione, si decem milia heredi titiove dederit, eo momento quo parit per alium impleverit condicionem: iam libera peperisse credenda est.