Latin
Book 1, lines 1.1.622-1.1.651
Justinian, Digesta 1.1.622-651
Not analysed yet
Dig. 1. 7. 17. 5
Ulpianus 26 ad sab.
Satisdatio autem in his casibus dari solet.
Dig. 1. 7. 18
Marcellus 26 Dig.
Non aliter enim voluntati eius, qui adrogare pupillum volet, si causam eius ob alia probabit, subscribendum erit, quam si caverit servo publico se restituturum ea, quae ex bonis eius consecutus fuerit, illis, ad quos res perventura esset, si adrogatus permansisset in suo statu.
Dig. 1. 7. 19pr.
Ulpianus 26 ad sab.
His verbis satisdationis quae ab adrogatore praestari debet "ad quos ea res pertinet "et libertatibus prospectum esse, quae secundis tabulis datae sunt, et multo magis substituto servo, item legatariis, nemo dubitat.
Dig. 1. 7. 19. 1
Ulpianus 26 ad sab.
Quae satisdatio si omissa fuerit, utilis actio in adrogatorem datur.
Dig. 1. 7. 20
Marcellus 26 Dig.
Haec autem satisdatio locum habet, si impubes decessit. sed etsi de pupillo loquitur, tamen hoc et in pupilla observandum est.
Dig. 1. 7. 21
Gaius l. S. reg.
Nam et feminae ex rescripto principis adrogari possunt.
Dig. 1. 7. 22pr.
Ulpianus 26 ad sab.
Si adrogator decesserit impubere relicto filio adoptivo et mox impubes decedat, an heredes adrogatoris teneantur? et dicendum est heredes quoque restituturus et bona adrogati et praeterea quartam partem.
Dig. 1. 7. 22. 1
Ulpianus 26 ad sab.
Sed an impuberi adrogator substituere possit, quaeritur: et puto non admitti substitutionem, nisi forte ad quartam solam quam ex bonis eius consequitur, et hactenus ut ei usque ad pubertatem substituat. ceterum si fidei eius committat, ut quandoque restituat, non oportet admitti fideicommissum, quia hoc non iudicio eius ad eum pervenit, sed principali providentia.
Dig. 1. 7. 22. 2
Ulpianus 26 ad sab.
Haec omnia dicenda sunt, sive in locum filii sive in locum nepotis aliquis impuberem adrogaverit.
Dig. 1. 7. 23
Paulus 35 ad ed.
Qui in adoptionem datur, his quibus adgnascitur et cognatus fit, quibus vero non adgnascitur nec cognatus fit: adoptio enim non ius sanguinis, sed ius adgnationis adfert. et ideo si filium adoptavero, uxor mea illi matris loco non est, neque enim adgnascitur ei, propter quod nec cognata eius fit: item nec mater mea aviae loco illi est, quoniam his, qui extra familiam meam sunt, non adgnascitur: sed filiae meae is quem adoptavi frater fit, quoniam in familia mea est filia: nuptiis tamen etiam eorum prohibitis.