Latin
Book 1, lines 1.1.773-1.1.807
Justinian, Digesta 1.1.773-807
Not analysed yet
Dig. 1. 8. 6. 2
Marcianus 3 inst.
Sacrae res et religiosae et sanctae in nullius bonis sunt.
Dig. 1. 8. 6. 3
Marcianus 3 inst.
Sacrae autem res sunt hae, quae publice consecratae sunt, non private: si quis ergo privatim sibi constituerit sacrum ^sacrum constituerit^, sacrum non est, sed profanum. semel autem aede sacra facta etiam diruto aedificio locus sacer manet.
Dig. 1. 8. 6. 4
Marcianus 3 inst.
Religiosum autem locum unusquisque sua voluntate facit, dum mortuum infert in locum suum. in commune autem sepulchrum etiam invitis ceteris licet inferre. sed et in alienum locum concedente domino licet inferre: et licet postea ratum habuerit quam illatus est mortuus, religiosus locus fit.
Dig. 1. 8. 6. 5
Marcianus 3 inst.
Cenotaphium quoque magis placet locum esse religiosum, sicut testis in ea re est Vergilius.
Dig. 1. 8. 7
Ulpianus 25 ad ed.
Sed divi fratres contra rescripserunt.
Dig. 1. 8. 8pr.
Marcianus 4 reg.
Sanctum est, quod ab iniuria hominum defensum atque munitum est.
Dig. 1. 8. 8. 1
Marcianus 4 reg.
Sanctum autem dictum est a sagminibus: sunt autem sagmina quaedam herbae, quas legati populi romani ferre solent, ne quis eos violaret, sicut legati graecorum ferunt ea quae vocantur cerycia.
Dig. 1. 8. 8. 2
Marcianus 4 reg.
In municipiis quoque muros esse sanctos sabinum recte respondisse cassius refert, prohiberique oportere ne quid in his immitteretur.
Dig. 1. 8. 9pr.
Ulpianus 68 ad ed.
Sacra loca ea sunt, quae publice sunt dedicata, sive in civitate sint sive in agro.
Dig. 1. 8. 9. 1
Ulpianus 68 ad ed.
Sciendum est locum publicum tunc sacrum fieri posse, cum princeps eum dedicavit vel dedicandi dedit potestatem.
Dig. 1. 8. 9. 2
Ulpianus 68 ad ed.
Illud notandum est aliud esse sacrum locum, aliud sacrarium. sacer locus est locus consecratus, sacrarium est locus, in quo sacra reponuntur, quod etiam in aedificio privato esse potest, et solent, qui liberare eum locum religione volunt, sacra inde evocare.
Dig. 1. 8. 9. 3
Ulpianus 68 ad ed.