Latin
Book 1, lines 1.1.808-1.1.839
Justinian, Digesta 1.1.808-839
Not analysed yet
Proprie dicimus sancta, quae neque sacra neque profana sunt, sed sanctione quadam confirmata: ut leges sanctae sunt, sanctione enim quadam sunt subnixae. quod enim sanctione quadam subnixum est, id sanctum est, etsi deo non sit consecratum: et interdum in sanctionibus adicitur, ut qui ibi aliquid commisit, capite puniatur.
Dig. 1. 8. 9. 4
Ulpianus 68 ad ed.
Muros autem municipales nec reficere licet sine principis vel praesidis auctoritate nec aliquid eis coniungere vel superponere.
Dig. 1. 8. 9. 5
Ulpianus 68 ad ed.
Res sacra non recipit aestimationem.
Dig. 1. 8. 10
Pomponius 6 ex plaut.
Aristo ait, sicut id, quod in mare aedificatum sit, fieret privatum, ita quod mari occupatum sit, fieri publicum.
Dig. 1. 8. 11
Pomponius 2 ex var. lect.
Si quis violaverit muros, capite punitur, sicuti si quis transcendet scalis admotis vel alia qualibet ratione. nam cives romanos alia quam per portas egredi non licet, cum illud hostile et abominandum sit: nam et romuli frater remus occisus traditur ob id, quod murum transcendere voluerit.
Dig. 1. 9. 0. De senatoribus.
Dig. 1. 9. 1pr.
Ulpianus 62 ad ed.
Consulari feminae utique consularem virum praeferendum nemo ambigit. sed vir praefectorius an consulari feminae praeferatur, videndum. putem praeferri, quia maior dignitas est in sexu virili.
Dig. 1. 9. 1. 1
Ulpianus 62 ad ed.
Consulares autem feminas dicimus consularium uxores: adicit saturninus etiam matres, quod nec usquam relatum est nec umquam receptum.
Dig. 1. 9. 2
Marcellus 3 Dig.
Cassius longinus non putat ei permittendum, qui propter turpitudinem senatu motus nec restitutus est, iudicare vel testimonium dicere, quia lex iulia repetundarum hoc fieri vetat.
Dig. 1. 9. 3
Modestinus 6 reg.
Senatorem remotum senatu capite non minui, sed romae morari, divus severus et antoninus permiserunt.
Dig. 1. 9. 4
Pomponius 12 ex var. lect.
Qui indignus est inferiore ordine, indignior est superiore.
Dig. 1. 9. 5
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Senatoris filium accipere debemus non tantum eum qui naturalis est, verum adoptivum quoque: neque intererit, a quo vel qualiter adoptatus fuerit nec interest, iam in senatoria dignitate constitutus eum susceperit an ante dignitatem senatoriam.