Latin
Book 1, lines 1.1.971-1.1.992
Justinian, Digesta 1.1.971-992
Not analysed yet
Dig. 1. 14. 4
Ulpianus 1 de omn. trib.
Praetor neque tutorem neque specialem iudicem ipse se dare potest.
Dig. 1. 15. 0. De officio praefecti vigilum.
Dig. 1. 15. 1
Paulus l. S. de off. praef. vig.
Apud vetustiores incendiis arcendis triumviri praeerant, qui ab eo, quod excubias agebant nocturni dicti sunt: interveniebant nonnumquam et aediles et tribuni plebis. erant autem familia publica circa portam et muros disposita, unde si opus esset evocabatur: fuerant et privatae familiae, quae incendia vel mercede vel gratia extinguerent, deinde divus augustus maluit per se huic rei consuli.
Dig. 1. 15. 2
Ulpianus l. S. de off. praef. vig.
Pluribus uno die incendiis exortis:
Dig. 1. 15. 3pr.
Paulus l. S. de off. praef. vig.
Nam salutem rei publicae tueri nulli magis credidit convenire nec alium sufficere ei rei, quam caesarem. itaque septem cohortes oportunis locis constituit, ut binas regiones urbis unaquaeque cohors tueatur, praepositis eis tribunis et super omnes spectabili viro qui praefectus vigilum appellatur.
Dig. 1. 15. 3. 1
Paulus l. S. de off. praef. vig.
Cognoscit praefectus vigilum de incendiariis effractoribus furibus raptoribus receptatoribus, nisi si qua tam atrox tamque famosa persona sit, ut praefecto urbi remittatur. et quia plerumque incendia culpa fiunt inhabitantium, aut fustibus castigat eos qui neglegentius ignem habuerunt, aut severa interlocutione comminatus fustium castigationem remittit.
Dig. 1. 15. 3. 2
Paulus l. S. de off. praef. vig.
Effracturae fiunt plerumque in insulis in horreisque, ubi homines pretiosissimam partem fortunarum suarum reponunt, cum vel cella effringitur vel armarium vel arca: et custodes plerumque puniuntur, et ita divus antoninus erucio claro rescripsit. ait enim posse eum horreis effractis quaestionem habere de servis custodibus, licet in illis ipsius imperatoris portio esset.
Dig. 1. 15. 3. 3
Paulus l. S. de off. praef. vig.
Sciendum est autem praefectum vigilum per totam noctem vigilare debere et coerrare calciatum cum hamis et dolabris, ut curam adhibeant omnes inquilinos admonere, ne neglegentia aliqua incendii casus oriatur.