Latin
Book 13, lines 13.1.61-13.1.84
Justinian, Digesta 13.1.61-84
Not analysed yet
Dig. 13. 1. 11
Paulus 39 ad ed.
Sed nec legatarius condicere potest: ei enim competit condictio, cui res subrepta est, vel heredi eius: sed vindicare rem legatam ab eo potest.
Dig. 13. 1. 12pr.
Ulpianus 38 ad ed.
Et ideo eleganter Marcellus definit libro septimo: ait enim: si res mihi subrepta tua remaneat, condices. sed et si dominium non tuo facto amiseris, aeque condices.
Dig. 13. 1. 12. 1
Ulpianus 38 ad ed.
In communi igitur re eleganter ait interesse, utrum tu provocasti communi dividundo iudicio an provocatus es, ut, si provocasti communi dividundo iudicio, amiseris condictionem, si provocatus es, retineas.
Dig. 13. 1. 12. 2
Ulpianus 38 ad ed.
Neratius libris membranarum aristonem existimasse, refert eum, cui pignori res data sit, incerti condictione acturum, si ea subrepta sit.
Dig. 13. 1. 13
Paulus 39 ad ed.
Ex argento subrepto pocula facta condici posse fulcinius ait: ergo in condictione poculorum etiam caelaturae aestimatio fiet, quae impensa furis facta est, quemadmodum si infans subreptus adoleverit, aestimatio fit adulescentis, quamvis cura et sumptibus furis creverit.
Dig. 13. 1. 14pr.
Iulianus 22 Dig.
Si servus furtivus sub condicione legatus fuerit, pendente ea heres condictionem habebit et, si lite contestata condicio exstiterit, absolutio sequi debebit, perinde ac si idem servus sub condicione liber esse iussus fuisset et lite contestata condicio exstitisset: nam nec petitoris iam interest hominem recipere et res sine dolo malo furis eius esse desiit. quod si pendente condicione iudicaretur, iudex aestimare debebit, quanti emptorem invenerit.
Dig. 13. 1. 14. 1
Iulianus 22 Dig.
Cavere autem ex hac actione petitor ei cum quo agitur non debebit.
Dig. 13. 1. 14. 2
Iulianus 22 Dig.
Bove subrepto et occiso condictio et bovis et corii et carnis domino competit, scilicet si et corium et caro contrectata fuerint ^fuerunt^: cornua quoque condicentur. sed si dominus condictione bovis pretium consecutus fuerit et postea aliquid eorum, de quibus supra dictum est, condicet, omnimodo exceptione summovetur. contra si corium condixerit et pretium eius consecutus bovem condicet, offerente fure pretium bovis detracto pretio corii doli mali exceptione summovebitur.