Latin
Book 13, lines 13.1.85-13.1.109
Justinian, Digesta 13.1.85-109
Not analysed yet
Dig. 13. 1. 14. 3
Iulianus 22 Dig.
Idem iuris est uvis subreptis: nam et mustum et vinacia iure condici possunt.
Dig. 13. 1. 15
Celsus 12 Dig.
Quod ab alio servus subripuit, eius nomine liber furti tenetur: condici autem ei non potest, nisi liber contrectavit.
Dig. 13. 1. 16
Pomponius 38 ad q. muc.
Qui furtum admittit vel re commodata vel deposita utendo, condictione quoque ex furtiva causa obstringitur: quae differt ab actione commodati hoc, quod, etiamsi sine dolo malo et culpa eius interierit res, condictione tamen tenetur, cum in commodati actione non facile ultra culpam et in depositi non ultra dolum malum teneatur is, cum quo depositi agetur.
Dig. 13. 1. 17
Papinianus 10 quaest.
Parvi refert ad tollendam condictionem, offeratur servus furtivus an in aliud nomen aliumque statum obligationis transferatur: nec me movet, praesens homo fuerit nec ne, cum mora, quae eveniebat ex furto, veluti quadam delegatione finiatur.
Dig. 13. 1. 18
Scaevola 4 quaest.
Quoniam furtum fit, cum quis indebitos nummos sciens acceperit, videndum, si procurator suos nummos solvat, an ipsi furtum fiat. et pomponius epistularum libro octavo ipsum condicere ait ex causa furtiva: sed et me condicere, si ratum habeam quod indebitum datum sit. sed altera condictione altera tollitur.
Dig. 13. 1. 19
Paulus 3 ad ner.
Iulianus ex persona filiae, quae res amovit, dandam in patrem condictionem in peculium respondit.
Dig. 13. 1. 20
Tryphonus 15 disp.
Licet fur paratus fuerit excipere condictionem et per me steterit, dum in rebus humanis res fuerat, condicere eam, postea autem perempta est, tamen durare condictionem veteres voluerunt, quia videtur, qui primo invito domino rem contrectaverit, semper in restituenda ea, quam nec debuit auferre, moram facere.
Dig. 13. 2. 0. De condictione ex lege.
Dig. 13. 2. 1
Paulus 2 ad plaut.
Si obligatio lege nova introducta sit nec cautum eadem lege, quo genere actionis experiamur, ex lege agendum est.