Latin
Book 13, lines 13.1.772-13.1.795
Justinian, Digesta 13.1.772-795
Not analysed yet
Dig. 13. 7. 28pr.
Iulianus 11 Dig.
Si creditor, qui rem pignori acceperat, amissa eius possessione serviana actione petierit et litis aestimationem consecutus sit, postea debitor eandem rem petens exceptione summovetur, nisi offerat ei debitor, quod pro eo solutum est.
Dig. 13. 7. 28. 1
Iulianus 11 Dig.
Si servus pro peculiari nomine pignus acceperit, actio pigneraticia adversus dominum debitori competit.
Dig. 13. 7. 29
Iulianus 44 Dig.
Si rem alienam bona fide emeris et mihi pignori dederis ac precario rogaveris, deinde me dominus heredem instituerit, desinet ^desinit ^pignus esse et sola precarii rogatio supererit: idcirco usucapio tua interpellabitur.
Dig. 13. 7. 30
Paulus 5 epit. alf. Dig.
Qui ratiario crediderat, cum ad diem pecunia non solveretur, ratem in flumine sua auctoritate detinuit: postea flumen crevit et ratem abstulit. si invito ratiario retinuisset, eius periculo ratem fuisse respondit: sed si debitor sua voluntate concessisset, ut retineret, culpam dumtaxat ei praestandam, non vim maiorem.
Dig. 13. 7. 31
Africanus 8 quaest.
Si servus pignori datus creditori furtum faciat, liberum est debitori servum pro noxae deditione relinquere: quod si sciens furem pignori dederit, etsi paratus fuerit pro noxae dedito apud me relinquere, nihilo minus habiturum me pigneraticiam actionem, ut indemnem me praestet. eadem servanda esse iulianus ait etiam cum depositus vel commodatus servus furtum faciat.
Dig. 13. 7. 32
Marcianus 4 reg.
Cum debitore, qui alienam rem pignori dedit, potest creditor contraria pigneraticia agere, etsi solvendo debitor sit.
Dig. 13. 7. 33
Marcianus l. S. ad form. hypoth.
Si pecuniam debitor solverit, potest pigneraticia actione uti ad reciperandam antixrysin :nam cum pignus sit hoc verbo poterit uti.
Dig. 13. 7. 34
Marcellus l. S. resp.
Titius cum credidisset pecuniam sempronio et ob eam pignus accepisset futurumque esset, ut distraheret eam creditor, quia pecunia non solveretur, petit a creditore, ut fundum certo pretio emptum haberet, et cum impetrasset, epistulam, qua se vendidisse fundum creditori significaret, emisit: quaero, an hanc venditionem debitor revocare possit offerendo sortem et usuras quae debentur. Marcellus respondit secundum ea quae proposita essent, revocare non posse.