Latin
Book 13, lines 13.1.796-13.1.816
Justinian, Digesta 13.1.796-816
Not analysed yet
Dig. 13. 7. 35pr.
Florus 8 inst.
Cum et sortis nomine et usurarum aliquid debetur ab eo, qui sub pignoribus pecuniam debet, quidquid ex venditione pignorum recipiatur, primum usuris, quas iam tunc deberi constat, deinde si quid superest sorti accepto ferendum est: nec audiendus est debitor, si, cum parum idoneum se esse sciat, eligit, quo nomine exonerari pignus suum malit.
Dig. 13. 7. 35. 1
Florus 8 inst.
Pignus manente proprietate debitoris solam possessionem transfert ad creditorem: potest tamen et precario et pro conducto debitor re sua uti.
Dig. 13. 7. 36pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Si quis in pignore pro auro aes subiecisset creditori, qualiter teneatur, quaesitum est. in qua specie rectissime sabinus scribit, si quidem dato auro aes subiecisset, furti teneri: quod si in dando aes subiecisset, turpiter fecisse, non furem esse. sed et hic puto pigneraticium iudicium locum habere, et ita pomponius scribit. sed et extra ordinem stellionatus nomine plectetur, ut est saepissime rescriptum.
Dig. 13. 7. 36. 1
Ulpianus 11 ad ed.
Sed et si quis rem alienam mihi pignori dederit sciens prudensque vel si quis alii obligatam mihi obligavit nec me de hoc certioraverit, eodem crimine plectetur. plane si ea res ampla est et ad modicum aeris fuerit pignerata, dici debebit cessare non solum stellionatus crimen, sed etiam pigneraticiam et de dolo actionem, quasi in nullo captus sit, qui pignori secundo loco accepit.
Dig. 13. 7. 37
Paulus 5 ad plaut.
Si pignus mihi traditum locassem domino, per locationem retineo possessionem, quia antequam conduceret debitor, non fuerit eius possessio, cum et animus mihi retinendi sit et conducenti non sit animus possessionem apiscendi.
Dig. 13. 7. 38
Modestinus 1 diff.
Pupillo capienti pignus propter metum pigneraticiae actionis necessaria est tutoris auctoritas.
Dig. 13. 7. 39
Modestinus 4 resp.
Gaius seius ob pecuniam mutuam fundum suum lucio titio pignori dedit: postea pactum inter eos factum est, ut creditor pignus suum in compensationem pecuniae suae certo tempore possideret: verum ante expletum tempus creditor cum suprema sua ordinaret, testamento cavit, ut alter ex filiis suis haberet eum fundum et addidit "quem de lucio titio emi", cum non emisset: hoc testamentum inter ceteros signavit et gaius seius, qui fuit debitor. quaero, an ex hoc quod signavit praeiudicium aliquod sibi fecerit, cum nullum instrumentum venditionis proferatur, sed solum pactum, ut creditor certi temporis fructus caperet. herennius modestinus respondit contractui pignoris non obesse, quod debitor testamentum creditoris, in quo se emisse pignus expressit, signasse proponitur.