Latin
Book 14, lines 14.1.608-14.1.633
Justinian, Digesta 14.1.608-633
Not analysed yet
Dig. 14. 6. 7. 2
Ulpianus 29 ad ed.
Sed et si filius familias patre suo relegato vel longo tempore absente dotem pro filia promiserit et rem patris pignori dederit, senatus consultum cessabit. patris tamen res non tenebitur: plane si patri heres exstiterit filius et pignus persequatur, exceptione doli summovebitur.
Dig. 14. 6. 7. 3
Ulpianus 29 ad ed.
Mutui dationem non solum numeratae pecuniae, verum omnium, quae mutua dari possunt, an accipere debeamus, videndum. sed verba videntur mihi ad numeratam pecuniam referri: ait enim senatus "mutuam pecuniam dedisset". sed si fraus sit senatus consulto adhibita, puta frumento vel vino vel oleo mutuo dato, ut his distractis fructibus uteretur pecunia, subveniendum est filio familias.
Dig. 14. 6. 7. 4
Ulpianus 29 ad ed.
Si filius in alterius erat potestate, cum mutua daretur, nunc in alterius, mens senatus consulti non cessat: dabitur itaque exceptio.
Dig. 14. 6. 7. 5
Ulpianus 29 ad ed.
Sed et si patri eius non mors, sed alia causa inciderit quo minus sit in civitate, dicendum senatus consulto locum esse.
Dig. 14. 6. 7. 6
Ulpianus 29 ad ed.
Non solum ei, qui mutuam dedisset, sed et successoribus eius deneganda est actio.
Dig. 14. 6. 7. 7
Ulpianus 29 ad ed.
Proinde et si alius mutuam dedit, alius stipulatus est, dabitur adversus eum exceptio, licet hic non dederit. sed et si alteruter eorum ignoravit in patris esse potestate, severius dicendum est utrique nocere. idem est et in duobus reis stipulandi.
Dig. 14. 6. 7. 8
Ulpianus 29 ad ed.
Item si duos filios familias accepero reos, sed alterum putavi patrem familias, intererit, ad quem pecunia pervenit, ut, si eum scivi filium familias ad quem pervenit pecunia, exceptione summovear, si ad eum quem ignorem, non summovear.
Dig. 14. 6. 7. 9
Ulpianus 29 ad ed.
Sive autem sub usuris mutua data sunt sive sine usuris, ad senatus consultum spectat.
Dig. 14. 6. 7. 10
Ulpianus 29 ad ed.