Latin
Book 15, lines 15.1.34-15.1.54
Justinian, Digesta 15.1.34-54
Not analysed yet
Dig. 15. 1. 3. 1
Ulpianus 29 ad ed.
Unde labeo scribit et si secundo tertiove gradu substitutus sit servus et deliberantibus primis heredibus cum eo contractum sit, mox repudiantibus eis ipse liber heresque exstiterit, posse dici de peculio eum conveniri et de in rem verso.
Dig. 15. 1. 3. 2
Ulpianus 29 ad ed.
Parvi autem refert, servus quis masculi an mulieris fuerit: nam de peculio et mulier convenietur.
Dig. 15. 1. 3. 3
Ulpianus 29 ad ed.
Pedius etiam impuberes dominos de peculio obligari ait: non enim cum ipsis impuberibus contrahitur, ut tutoris auctoritatem spectes. idem adicit pupillum non posse servo peculium constituere nec tutoris auctoritate.
Dig. 15. 1. 3. 4
Ulpianus 29 ad ed.
In furiosi quoque curatorem dicimus dandam de peculio actionem: nam et huius servus peculium habere potest, non si fuerit concessum, ut habeat, sed si non fuerit prohibitum, ne habeat.
Dig. 15. 1. 3. 5
Ulpianus 29 ad ed.
Si filius familias vel servus pro aliquo fideiusserint vel alias intervenerint vel mandaverint, tractatum tum est, an sit de peculio actio. et est verius in servo causam fideiubendi vel mandandi spectandam, quam sententiam et celsus libro sexto probat in servo fideiussore. si igitur quasi intercessor servus intervenerit, non rem peculiarem agens, non obligabitur dominus de peculio.
Dig. 15. 1. 3. 6
Ulpianus 29 ad ed.
Iulianus quoque libro duodecimo digestorum scribit, si servus mandaverit, ut creditori meo solveretur, referre ait, quam causam mandandi habuerit: si pro creditore suo solvi mandavit, esse obligatum dominum de peculio: quod si intercessoris officio functus sit, non obligari dominum de peculio.
Dig. 15. 1. 3. 7
Ulpianus 29 ad ed.
Cui congruit, quod idem iulianus scribit, si a filio meo fideiussorem accepero, quidquid a fideiussore accepero, id me non de in rem verso, sed de peculio actione mandati praestaturum. idem accipias et in servi fideiussore, idemque si alius mihi pro filio meo debitore solvisset. quod si filius meus debitor non fuisset, exceptione doli fideiussorem usurum et, si solvisset, condicturum scribit.