Latin
Book 15, lines 15.1.55-15.1.69
Justinian, Digesta 15.1.55-69
Not analysed yet
Dig. 15. 1. 3. 8
Ulpianus 29 ad ed.
Si servus, cum se pro libero gereret, compromiserit, quaeritur, an de peculio actio ex poena compromissi quasi ex negotio gesto danda sit, sicuti traiecticiae pecuniae datur. sed hoc et nervae filio et mihi videtur verius ex compromisso servi non dandam de peculio actionem, quia nec si iudicio condemnetur servus, datur in eum actio.
Dig. 15. 1. 3. 9
Ulpianus 29 ad ed.
Sed si filius fideiussor vel quasi interventor acceptus sit, an de peculio patrem obligat, quaeritur. et est vera sabini et cassii sententia existimantium semper obligari patrem de peculio et distare in hoc a servo.
Dig. 15. 1. 3. 10
Ulpianus 29 ad ed.
Quare et ex compromisso pater tenebitur. et ita papinianus quoque libro nono quaestionum scribit nec interesse ait, ex qua causa compromiserit, utrum ex ea causa, ex qua potuit cum patre de peculio agere, an vero ex ea qua non potuit, cum ex stipulatu pater conveniatur.
Dig. 15. 1. 3. 11
Ulpianus 29 ad ed.
Idem scribit iudicati quoque patrem de peculio actione teneri, quod et Marcellus putat, etiam eius actionis nomine, ex qua non potuit pater de peculio actionem pati: nam sicut in stipulatione contrahitur cum filio, ita iudicio contrahi: proinde non originem iudicii spectandam, sed ipsam iudicati velut obligationem. quare et si quasi defensor condemnatus sit, idem putat.
Dig. 15. 1. 3. 12
Ulpianus 29 ad ed.
Ex furtiva causa filio quidem familias condici posse constat. an vero in patrem vel in dominum de peculio danda est, quaeritur: et est verius, in quantum locupletior dominus factus esset ex furto facto, actionem de peculio dandam: idem labeo probat, quia iniquissimum est ex furto servi dominum locupletari impune. nam et circa rerum amotarum actionem filiae familias nomine in id quod ad patrem pervenit competit actio de peculio.