Latin
Book 15, lines 15.1.70-15.1.93
Justinian, Digesta 15.1.70-93
Not analysed yet
Dig. 15. 1. 3. 13
Ulpianus 29 ad ed.
Si filius familias duumvir pupillo rem salvam fore caveri non curavit, papinianus libro nono quaestionum de peculio actionem competere ait. nec quicquam mutare arbitror, an voluntate patris decurio factus sit, quoniam rem publicam salvam fore pater obstrictus est.
Dig. 15. 1. 4pr.
Pomponius 7 ad sab.
Peculii est non id, cuius servus seorsum a domino rationem habuerit, sed quod dominus ipse separaverit suam a servi rationem discernens: nam cum servi peculium totum adimere vel augere vel minuere dominus possit, animadvertendum est non quid servus, sed quid dominus constituendi servilis peculii gratia fecerit.
Dig. 15. 1. 4. 1
Pomponius 7 ad sab.
Sed hoc ita verum puto, si debito servum liberare voluit dominus, ut, etiamsi nuda voluntate remiserit dominus quod debuerit, desinat servus debitor esse: si vero nomina ita fecerit dominus, ut quasi debitorem se servo faceret, cum re vera debitor non esset, contra puto: re enim, non verbis peculium augendum est.
Dig. 15. 1. 4. 2
Pomponius 7 ad sab.
Ex his apparet non quid servus ignorante domino habuerit peculii esse, sed quid volente: alioquin et quod subripuit servus domino, fiet peculii, quod non est verum.
Dig. 15. 1. 4. 3
Pomponius 7 ad sab.
Sed saepe fit, ut ignorante domino incipiat minui servi peculium, veluti cum damnum domino dat servus aut furtum facit.
Dig. 15. 1. 4. 4
Pomponius 7 ad sab.
Si opem ferente servo meo furtum mihi feceris, id ex peculio deducendum est, quo minus ob rem subreptam consequi possim.
Dig. 15. 1. 4. 5
Pomponius 7 ad sab.
Si aere alieno dominico exhauriatur peculium servi, res tamen in causa peculiaria manent: nam si aut servo donasset debitum dominus aut nomine servi alius domino intulisset, peculium suppletur nec est nova concessione domini opus.
Dig. 15. 1. 4. 6
Pomponius 7 ad sab.
Non solum id in peculio vicariorum ponendum est, cuius rei a domino, sed etiam id cuius ab eo cuius in peculio sint seorsum rationem habeant.