Latin
Book 18, lines 18.1.1007-18.1.1036
Justinian, Digesta 18.1.1007-1036
Not analysed yet
Officio tamen iudicis pretium minuetur.
Dig. 18. 1. 18pr.
Pomponius 9 ad sab.
Sed si communis ea res emptori cum alio sit, dici debet scisso pretio pro portione pro parte emptionem valere, pro parte non valere.
Dig. 18. 1. 18. 1
Pomponius 9 ad sab.
Si servus domini iussu in demonstrandis finibus agri venditi vel errore vel dolo plus demonstaverit, id tamen demonstratum accipi oportet, quod dominus senserit: et idem alfenus scripsit de vacua possessione per servum tradita.
Dig. 18. 1. 19
Pomponius 31 ad q. muc.
Quod vendidi non aliter fit accipientis, quam si aut pretium nobis solutum sit aut satis eo nomine factum vel etiam fidem habuerimus emptori sine ulla satisfactione.
Dig. 18. 1. 20
Pomponius 9 ad sab.
Sabinus respondit, si quam rem nobis fieri velimus etiam, veluti statuam vel vas aliquod seu vestem, ut nihil aliud quam pecuniam daremus, emptionem videri, nec posse ullam locationem esse, ubi corpus ipsum non detur ab eo cui id fieret: aliter atque si aream darem, ubi insulam aedificares, quoniam tunc a me substantia proficiscitur.
Dig. 18. 1. 21
Paulus 5 ad sab.
Labeo scripsit obscuritatem pacti nocere potius debere venditori qui id dixerit quam emptori, quia potuit re integra apertius dicere.
Dig. 18. 1. 22
Ulpianus 28 ad sab.
Hanc legem venditionis "si quid sacri vel religiosi est, eius venit nihil" supervacuam non esse, sed ad modica loca pertinere. ceterum si omne religiosum vel sacrum vel publicum venierit, nullam esse emptionem,
Dig. 18. 1. 23
Paulus 5 ad sab.
(et quod solverit eo nomine, emptor condicere potest)
Dig. 18. 1. 24
Ulpianus 28 ad sab.
In modicis autem ex empto esse actionem, quia non specialiter locus sacer vel religiosus venit, sed emptioni maioris partis accessit.
Dig. 18. 1. 25pr.
Ulpianus 34 ad sab.
Si ita distrahatur "illa aut illa res", utram eliget venditor, haec erit empta.
Dig. 18. 1. 25. 1
Ulpianus 34 ad sab.