Latin
Book 18, lines 18.1.1062-18.1.1082
Justinian, Digesta 18.1.1062-1082
Not analysed yet
Dig. 18. 1. 34pr.
Paulus 33 ad ed.
Si in emptione fundi dictum sit accedere stichum servum neque intellegatur, quis ex pluribus accesserit, cum de alio emptor, de alio venditor senserit, nihilo minus fundi venditionem valere constat: sed labeo ait eum stichum deberi quem venditor intellexerit. nec refert, quanti sit accessio, sive plus in ea sit quam in ipsa re cui accedat an minus: plerasque enim res aliquando propter accessiones emimus, sicuti cum domus propter marmora et statuas et tabulas pictas ematur.
Dig. 18. 1. 34. 1
Paulus 33 ad ed.
Omnium rerum, quas quis habere vel possidere vel persequi potest, venditio recte fit: quas vero natura vel gentium ius vel mores civitatis commercio exuerunt, earum nulla venditio est.
Dig. 18. 1. 34. 2
Paulus 33 ad ed.
Liberum hominem scientes emere non possumus. sed nec talis emptio aut stipulatio admittenda est: "cum servus erit", quamvis dixerimus futuras res emi posse: nec enim fas est eiusmodi casus exspectare.
Dig. 18. 1. 34. 3
Paulus 33 ad ed.
Item si et emptor et venditor scit furtivum esse quod venit, a neutra parte obligatio contrahitur: si emptor solus scit, non obligabitur venditor nec tamen ex vendito quicquam consequitur, nisi ultro quod convenerit praestet: quod si venditor scit, emptor ignoravit, utrinque obligatio contrahitur, et ita pomponius quoque scribit.
Dig. 18. 1. 34. 4
Paulus 33 ad ed.
Rei suae emptio tunc valet, cum ab initio id agatur, ut possessionem emat, quam forte venditor habuit, et in iudicio possessionis potior esset.
Dig. 18. 1. 34. 5
Paulus 33 ad ed.
Alia causa est degustandi, alia metiendi: gustus enim ad hoc proficit, ut improbare liceat, mensura vero non eo proficit, ut aut plus aut minus veneat, sed ut appareat, quantum ematur.
Dig. 18. 1. 34. 6
Paulus 33 ad ed.
Si emptio ita facta fuerit: "est mihi emptus stichus aut pamphilus", in potestate est venditoris, quem velit dare, sicut in stipulationibus, sed uno mortuo qui superest dandus est: et ideo prioris periculum ad venditorem, posterioris ad emptorem respicit. sed et si pariter decesserunt, pretium debebitur: unus enim utique periculo emptoris vixit. idem dicendum est etiam, si emptoris fuit arbitrium quem vellet habere, si modo hoc solum arbitrio eius commissum sit, ut quem voluisset emptum haberet, non et illud, an emptum haberet.