Latin
Book 19, lines 19.1.594-19.1.607
Justinian, Digesta 19.1.594-607
Not analysed yet
Dig. 19. 2. 15. 2
Ulpianus 32 ad ed.
Si vis tempestatis calamitosae contigerit, an locator conductori aliquid praestare debeat, videamus. servius omnem vim, cui resisti non potest, dominum colono praestare debere ait, ut puta fluminum graculorum sturnorum et si quid simile acciderit, aut si incursus hostium fiat: si qua tamen vitia ex ipsa re oriantur, haec damno coloni esse, veluti si vinum coacuerit, si raucis aut herbis segetes corruptae sint. sed et si labes facta sit omnemque fructum tulerit, damnum coloni non esse, ne supra damnum seminis amissi mercedes agri praestare cogatur. sed et si uredo fructum oleae corruperit aut solis fervore non adsueto id acciderit, damnum domini futurum: si vero nihil extra consuetudinem acciderit, damnum coloni esse. idemque dicendum, si exercitus praeteriens per lasciviam aliquid abstulit. sed et si ager terrae motu ita corruerit, ut nusquam sit, damno domini esse: oportere enim agrum praestari conductori, ut frui possit.
Dig. 19. 2. 15. 3
Ulpianus 32 ad ed.
Cum quidam incendium fundi allegaret et remissionem desideraret, ita ei rescriptum est: "si praedium coluisti, propter casum incendii repentini non immerito subveniendum tibi est. "
Dig. 19. 2. 15. 4
Ulpianus 32 ad ed.
Papinianus libro quarto responsorum ait, si uno anno remissionem quis colono dederit ob sterilitatem, deinde sequentibus annis contigit uberitas, nihil obesse domino remissionem, sed integram pensionem etiam eius anni quo remisit exigendam. hoc idem et in vectigalis damno respondit. sed et si verbo donationis dominus ob sterilitatem anni remiserit, idem erit dicendum, quasi non sit donatio, sed transactio. quid tamen, si novissimus erat annus sterilis, in quo ei remiserit? verius dicetur et si superiores uberes fuerunt et scit locator, non debere eum ad computationem vocari.
Dig. 19. 2. 15. 5
Ulpianus 32 ad ed.
Cum quidam de fructuum exiguitate quereretur, non esse rationem eius habendam rescripto divi antonini continetur. item alio rescripto ita continetur: "novam rem desideras, ut propter vetustatem vinearum remissio tibi detur. "
Dig. 19. 2. 15. 6
Ulpianus 32 ad ed.