Latin
Book 19, lines 19.1.608-19.1.632
Justinian, Digesta 19.1.608-632
Not analysed yet
Item cum quidam nave amissa vecturam, quam pro mutua acceperat, repeteretur, rescriptum est ab antonino augusto non immerito procuratorem caesaris ab eo vecturam repetere, cum munere vehendi functus non sit: quod in omnibus personis similiter observandum est.
Dig. 19. 2. 15. 7
Ulpianus 32 ad ed.
Ubicumque tamen remissionis ratio habetur ex causis supra relatis, non id quod sua interest conductor consequitur, sed mercedis exonerationem pro rata: supra denique damnum seminis ad colonum pertinere declaratur.
Dig. 19. 2. 15. 8
Ulpianus 32 ad ed.
Plane si forte dominus frui non patiatur, vel cum ipse locasset vel cum alius alienum vel quasi procurator vel quasi suum, quod interest praestabitur: et ita proculus in procuratore respondit.
Dig. 19. 2. 15. 9
Ulpianus 32 ad ed.
Interdum ad hoc ex locato agetur, ut quis locatione liberetur, iulianus libro quinto decimo digestorum scripsit. ut puta titio fundum locavi isque pupillo herede instituto decessit et, cum tutor constituisset abstinere pupillum hereditate, ego fundum pluris locavi: deinde pupillus restitutus est in bona paterna. ex conducto nihil amplius eum consecuturum, quam ut locatione liberetur: mihi enim iusta causa fuit locandi,
Dig. 19. 2. 16
Iulianus 15 Dig.
Cum eo tempore in pupillum actiones nullae darentur.
Dig. 19. 2. 17
Ulpianus 32 ad ed.
Tutelae tamen cum tutore iudicio, inquit, aget, si abstinere non debuit:
Dig. 19. 2. 18
Iulianus 15 Dig.
In quo inerit etiam hoc, quod ex conductione fundi lucrum facere potuit.
Dig. 19. 2. 19pr.
Ulpianus 32 ad ed.
Sed addes hoc iuliani sententiae, ut, si collusi ego cum tutore, ex conducto tenear in id quod pupilli interfuit.
Dig. 19. 2. 19. 1
Ulpianus 32 ad ed.
Si quis dolia vitiosa ignarus locaverit, deinde vinum effluxerit, tenebitur in id quod interest nec ignorantia eius erit excusata: et ita cassius scripsit. aliter atque si saltum pascuum locasti, in quo herba mala nascebatur: hic enim si pecora vel demortua sunt vel etiam deteriora facta, quod interest praestabitur, si scisti, si ignorasti, pensionem non petes, et ita servio labeoni sabino placuit.