Latin
Book 19, lines 19.1.711-19.1.728
Justinian, Digesta 19.1.711-728
Not analysed yet
Dig. 19. 2. 25. 2
Gaius 10 ad ed. provinc.
Si vicino aedificante obscurentur lumina cenaculi, teneri locatorem inquilino: certe quin liceat colono vel inquilino relinquere conductionem, nulla dubitatio est. de mercedibus quoque si cum eo agatur, repudiationis ratio habenda est. eadem intellegemus, si ostia fenestrasve nimium corruptas locator non restituat.
Dig. 19. 2. 25. 3
Gaius 10 ad ed. provinc.
Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet. et ante omnia colonus curare debet, ut opera rustica suo quoque tempore faciat, ne intempestiva cultura deteriorem fundum faceret. praeterea villarum curam agere debet, ut eas incorruptas habeat.
Dig. 19. 2. 25. 4
Gaius 10 ad ed. provinc.
Culpae autem ipsius et illud adnumeratur, si propter inimicitias eius vicinus arbores exciderit.
Dig. 19. 2. 25. 5
Gaius 10 ad ed. provinc.
Ipse quoque si exciderit, non solum ex locato tenetur, sed etiam lege aquilia et ex lege duodecim tabularum arborum furtim caesarum et interdicto quod vi aut clam: sed utique iudicis, qui ex locato iudicat, officio continetur, ut ceteras actiones locator omittat.
Dig. 19. 2. 25. 6
Gaius 10 ad ed. provinc.
Vis maior, quam graeci veou bian appellant, non debet conductori damnosa esse, si plus, quam tolerabile est, laesi fuerint fructus: alioquin modicum damnum aequo animo ferre debet colonus, cui immodicum lucrum non aufertur. apparet autem de eo nos colono dicere, qui ad pecuniam numeratam conduxit: alioquin partiarius colonus quasi societatis iure et damnum et lucrum cum domino fundi partitur.
Dig. 19. 2. 25. 7
Gaius 10 ad ed. provinc.
Qui columnam transportandam conduxit, si ea, dum tollitur aut portatur aut reponitur, fracta sit, ita id periculum praestat, si qua ipsius eorumque, quorum opera uteretur, culpa acciderit: culpa autem abest, si omnia facta sunt, quae diligentissimus quisque observaturus fuisset. idem scilicet intellegemus et si dolia vel tignum transportandum aliquis conduxerit: idemque etiam ad ceteras res transferri potest.