Latin
Book 19, lines 19.1.729-19.1.752
Justinian, Digesta 19.1.729-752
Not analysed yet
Dig. 19. 2. 25. 8
Gaius 10 ad ed. provinc.
Si fullo aut sarcinator vestimenta perdiderit eoque nomine domino satisfecerit, necesse est domino vindicationem eorum et condictionem cedere.
Dig. 19. 2. 26
Ulpianus 2 disp.
In operis duobus simul locatis convenit priori conductori ante satisfieri.
Dig. 19. 2. 27pr.
Alfenus 2 Dig.
Habitatores non, si paulo minus commode aliqua parte caenaculi uterentur, statim deductionem ex mercede facere oportet: ea enim condicione habitatorem esse, ut, si quid transversarium incidisset, quamobrem dominum aliquid demoliri oporteret, aliquam partem parvulam incommodi sustineret: non ita tamen, ut eam partem caenaculi dominus aperuisset, in quam magnam partem usus habitator haberet.
Dig. 19. 2. 27. 1
Alfenus 2 Dig.
Iterum interrogatus est, si quis timoris causa emigrasset, deberet mercedem necne. respondit, si causa fuisset, cur periculum timeret, quamvis periculum vere non fuisset, tamen non debere mercedem: sed si causa timoris iusta non fuisset, nihilo minus debere.
Dig. 19. 2. 28pr.
Labeo 4 post. epit. a iav.
Quod si domi habitatione conductor aeque usus fuisset,
Dig. 19. 2. 28. 1
Labeo 4 post. epit. a iav.
Praestaturum etiam eius domus mercedem, quae vitium fecisset, deberi putat.
Dig. 19. 2. 28. 2
Labeo 4 post. epit. a iav.
Idem iuris esse, si potestatem conducendi habebat, uti pretium conductionis praestaret. sed si locator conductori potestatem conducendae domus non fecisset et is in qua habitaret conduxisset, tantum ei praestandum putat, quantum sine dolo malo praestitisset. ceterum si gratuitam habitationem habuisset, pro portione temporis ex locatione domus deducendum esse.
Dig. 19. 2. 29
Alfenus 7 Dig.
In lege locationis scriptum erat: "redemptor silvam ne caedito neve cingito neve deurito neve quem cingere caedere urere sinito". quaerebatur, utrum redemptor, si quem quid earum rerum facere vidisset, prohibere deberet an etiam ita silvam custodire, ne quis id facere possit. respondi verbum sinere utramque habere significationem, sed locatorem potius id videri voluisse, ut redemptor non solum, si quem casu vidisset silvam caedere, prohiberet, sed uti curaret et daret operam, ne quis caederet.