Latin
Book 19, lines 19.1.753-19.1.767
Justinian, Digesta 19.1.753-767
Not analysed yet
Dig. 19. 2. 30pr.
Alfenus 3 Dig. a paulo epit.
Qui insulam triginta conduxerat, singula caenacula ita conduxit, ut quadraginta ex omnibus colligerentur: dominus insulae, quia aedificia vitium facere diceret, demolierat eam: quaesitum est, quanti lis aestimari deberet, si is qui totam conduxerat ex conducto ageret. respondit, si vitiatum aedificium necessario demolitus esset, pro portione, quanti dominus praediorum locasset, quod eius temporis habitatores habitare non potuissent, rationem duci et tanti litem aestimari: sin autem non fuisset necesse demoliri, sed quia melius aedificare vellet, id fecisset, quanti conductoris interesset, habitatores ne migrarent, tanti condemnari oportere.
Dig. 19. 2. 30. 1
Alfenus 3 Dig. a paulo epit.
Aedilis in municipio balneas conduxerat, ut eo anno municipes gratis lavarentur: post tres menses incendio facto respondit posse agi cum balneatore ex conducto, ut pro portione temporis, quo lavationem non praestitisset, pecuniae contributio fieret.
Dig. 19. 2. 30. 2
Alfenus 3 Dig. a paulo epit.
Qui mulas ad certum pondus oneris locaret, cum maiore onere conductor eas rupisset, consulebat de actione. respondit vel lege aquilia vel ex locato recte eum agere, sed lege aquilia tantum cum eo agi posse, qui tum mulas agitasset, ex locato etiam si alius eas rupisset, cum conductore recte agi.
Dig. 19. 2. 30. 3
Alfenus 3 Dig. a paulo epit.
Qui aedem faciendam locaverat, in lege dixerat: "quoad in opus lapidis opus erit, pro lapide et manupretio dominus redemptori in pedes singulos septem dabit": quaesitum est, utrum factum opus an etiam imperfectum metiri oporteret. respondit etiam imperfectum.
Dig. 19. 2. 30. 4
Alfenus 3 Dig. a paulo epit.
Colonus villam hac lege acceperat, ut in incorruptam redderet praeter vim et vetustatem: coloni servus villam incendit non fortuito casu. non videri eam vim exceptam respondit nec id pactum esse, ut, si aliquis domesticus eam incendisset, ne praestaret, sed extrariam vim utrosque excipere voluisse.