Latin
Book 19, lines 19.1.858-19.1.875
Justinian, Digesta 19.1.858-875
Not analysed yet
Dig. 19. 2. 54. 1
Paulus 5 resp.
Inter locatorem fundi et conductorem convenit, ne intra tempora locationis seius conductor de fundo invitus repelleretur et, si pulsatus esset, poenam decem praestet titius locator seio conductori: vel seius conductor titio, si intra tempora locationis discedere vellet, aeque decem titio locatori praestare vellet: quod invicem de se stipulati sunt. quaero, cum seius conductor biennii continui pensionem non solveret, an sine metu poenae expelli possit. paulus respondit, quamvis nihil expressum sit in stipulatione poenali de solutione pensionum, tamen verisimile esse ita convenisse de non expellendo colono intra tempora praefinita, si pensionibus paruerit et ut oportet coleret: et ideo, si poenam petere coeperit is qui pensionibus satis non fecit, profuturam locatori doli exceptionem.
Dig. 19. 2. 54. 2
Paulus 5 resp.
Paulus respondit servum, qui aestimatus colonae adscriptus est, ad periculum colonae pertinebit et ideo aestimationem huius defuncti ab herede colonae praestari oportere.
Dig. 19. 2. 55pr.
Paulus 2 sent.
Dominus horreorum effractis et compilatis horreis non tenetur, nisi custodiam eorum recepit: servi tamen eius cum quo contractum est propter aedificiorum notitiam in quaestionem peti possunt.
Dig. 19. 2. 55. 1
Paulus 2 sent.
In conducto fundo si conductor sua opera aliquid necessario vel utiliter auxerit vel aedificaverit vel instituerit, cum id non convenisset, ad recipienda ea quae impendit ex conducto cum domino fundi experiri potest.
Dig. 19. 2. 55. 2
Paulus 2 sent.
Qui contra legem conductionis fundum ante tempus sine iusta ac probabili causa deseruerit, ad solvendas totius temporis pensiones ex conducto conveniri potest, quatenus locatori in id quod eius interest indemnitas servetur.
Dig. 19. 2. 56
Paulus l. S. de off. praef. vig.
Cum domini horreorum insularumque desiderant diu non apparentibus nec eius temporis pensiones exsolventibus conductoribus aperire et ea quae ibi sunt describere, a publicis personis quorum interest audiendi sunt. tempus autem in huiusmodi re biennii debet observari.