Latin
Book 19, lines 19.1.876-19.1.893
Justinian, Digesta 19.1.876-893
Not analysed yet
Dig. 19. 2. 57
Iavolenus 9 ex post. lab.
Qui domum habebat, aream iniunctam ei domui vicino proximo locaverat: is vicinus cum aedificaret in suo, terram in eam aream amplius quam fundamenta caementicia locatoris erant congessit, et ea terra adsiduis pluviis inundata, ita parieti eius qui locaverat umore praestituto madefacto, aedificia corruerunt. labeo ex locato tantummodo actionem esse ait, quia non ipsa congestio, sed umor ex ea congestione postea damno fuerit, damni autem iniuriae actio ob ea ipsa sit, per quae, non extrinsecus alia causa oblata, damno quis adfectus est: hoc probo.
Dig. 19. 2. 58pr.
Labeo 4 post. a iav. epit.
Insulam uno pretio totam locasti et eam vendidisti ita, ut emptori mercedes inquilinorum accederent. quamvis eam conductor maiore pretio locaret, tamen id emptori accedit, quod tibi conductor debeat.
Dig. 19. 2. 58. 1
Labeo 4 post. a iav. epit.
In operis locatione non erat dictum, ante quam diem effici deberet: deinde, si ita factum non esset, quanti locatoris interfuisset, tantam pecuniam conductor promiserat. eatenus eam obligationem contrahi puto, quatenus vir bonus de spatio temporis aestimasset, quia id actum apparet esse, ut eo spatio absolveretur, sine quo fieri non possit.
Dig. 19. 2. 58. 2
Labeo 4 post. a iav. epit.
Quidam in municipio balineum praestandum annuis viginti nummis conduxerat et ad refectionem fornacis fistularum similiumque rerum centum nummi ut praestarentur ei, convenerat: conductor centum nummos petebat. ita ei deberi dico, si in earum rerum refectionem eam pecuniam impendi satisdaret.
Dig. 19. 2. 59
Iavolenus 5 lab. post.
Marcius domum faciendam a flacco conduxerat: deinde operis parte effecta terrae motu concussum erat aedificium. massurius sabinus, si vi naturali, veluti terrae motu hoc acciderit, flacci esse periculum.
Dig. 19. 2. 60pr.
Labeo 5 post. a iav. epit.
Cum in plures annos domus locata est, praestare locator debet, ut non solum habitare conductor ex calendis illis cuiusque anni, sed etiam locare habitatori si velit suo tempore possit. itaque si ea domus ex kalendis ianuariis fulta in kalendis iuniis permansisset, ita ut nec habitare quisquam nec ostendere alicui posset, nihil locatori conductorem praestaturum, adeo ut nec cogi quidem posset ex kalendis iuliis refecta domu habitare, nisi si paratus fuisset locator commodam domum ei ad habitandum dare.