Latin
Book 2, lines 2.1.1087-2.1.1101
Justinian, Digesta 2.1.1087-1101
Not analysed yet
Dig. 2. 14. 28. 1
Gaius 1 ad ed. provinc.
Si curator furiosi aut prodigi pactus sit, ne a furioso aut prodigo peteretur, longe utile est curatoris recipi pactiones: sed non contra.
Dig. 2. 14. 28. 2
Gaius 1 ad ed. provinc.
Si filius aut servus pactus sit, ne ipse peteret, inutile est pactum. si vero in rem pacti sunt, id est ne ea pecunia peteretur, ita pactio eorum rata habenda erit adversus patrem dominumve, si liberam peculii administrationem habeant et ea res, de qua pacti sint, peculiaris sit. quod et ipsum non est expeditum: nam cum verum est, quod iuliano placet, etiamsi maxime quis administrationem peculii habeat concessam, donandi ius eum non habere: sequitur ut, si donandi causa de non petenda pecunia pactus sit, non debeat ratum haberi pactum conventum. quod si pro eo ut ita pacisceretur aliquid, in quo non minus vel etiam amplius esset, consecutus fuerit, rata habenda est pactio.
Dig. 2. 14. 29
Ulpianus 4 ad ed.
Sin autem dominicam pecuniam crediderit, quod credendi tempore pactus est valere celsus ait.
Dig. 2. 14. 30pr.
Gaius 1 ad ed. provinc.
In persona tamen filii familias videndum est, ne aliquando, et si pactus sit ne ageret, valeat pactio: quia ^puis^ aliquando filius familias habet actionem, veluti iniuriarum. sed cum propter iniuriam filio factam habeat et pater actionem, quin pactio filii nocitura non sit patri agere volenti, dubitari non oportet.
Dig. 2. 14. 30. 1
Gaius 1 ad ed. provinc.
Qui pecuniam a servo stipulatus est, quam sibi titius debebat, si a titio petat, an exceptione pacti conventi summoveri et possit et debeat, quia pactus videatur, ne a titio petat, quaesitum est. iulianus ita summovendum putat, si stipulatori in dominum istius servi de peculio actio danda est, id est si iustam causam intercedendi servus habuit, quia forte tantandem pecuniam titio debuit: quod si quasi fideiussor intervenit, ex qua causa in peculium actio non daretur, non esse inhibendum creditorem, quo minus a titio petat: aeque nullo modo prohiberi eum debere, si eum servum liberum esse credidisset.