Latin
Book 2, lines 2.1.1102-2.1.1119
Justinian, Digesta 2.1.1102-1119
Not analysed yet
Dig. 2. 14. 30. 2
Gaius 1 ad ed. provinc.
Si sub condicione stipulatus fuerim a te quod titius mihi pure deberet: an deficiente condicione si a titio petam, exceptione pacti conventi et possim et debeam summoveri? et magis est exceptionem non esse opponendam.
Dig. 2. 14. 31
Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.
Pacisci contra edictum aedilium omnimodo licet, sive in ipso negotio venditionis gerendo convenisset sive postea.
Dig. 2. 14. 32
Paulus 3 ad plaut.
Quod dictum est, si cum reo pactum sit, ut non petatur, fideiussori quoque competere exceptionem: propter rei personam placuit, ne mandati iudicio conveniatur. igitur si mandati actio nulla sit, forte si donandi animo fideiusserit, dicendum est non prodesse exceptionem fideiussori.
Dig. 2. 14. 33
Celsus 1 Dig.
Avus neptis nomine, quam ex filio habebat, dotem promisit et pactus est, ne a se neve a filio suo dos peteretur. si a coherede filii dos petatur, ipse quidem exceptione conventionis tuendus non erit, filius vero exceptione conventionis recte utetur. quippe heredi consuli concessum est nec quicquam obstat uni tantum ex heredibus providere si heres factus sit, ceteris autem non consuli.
Dig. 2. 14. 34
Modestinus 5 reg.
Ius adgnationis non posse pacto repudiari, non magis quam ut quis dicat nolle suum esse, iuliani sententia est.
Dig. 2. 14. 35
Modestinus 2 resp.
Tres fratres titius et maevius et seia communem hereditatem inter se diviserunt instrumentis interpositis, quibus divisisse maternam hereditatem dixerunt nihilque sibi commune remansisse caverunt. sed postea duo de fratribus, id est maevius et seia, qui absentes erant tempore mortis matris suae, cognoverunt pecuniam auream a fratre suo esse substractam, cuius nulla mentio instrumento divisionis continebatur. quaero an post pactum divisionis de subrepta pecunia fratribus adversus fratrem competit actio. modestinus respondit, si agentibus ob portionem eius, quod subreptum a titio dicitur, generalis pacti conventi exceptio his, qui fraudem a titio commissam ignorantes transegerunt, obiciatur, de dolo utiliter replicari posse.