Latin
Book 2, lines 2.1.1168-2.1.1191
Justinian, Digesta 2.1.1168-1191
Not analysed yet
Dig. 2. 14. 48
Gaius 3 ad l. xii tab.
In traditionibus rerum quodcumque pactum sit, id valere manifestissimum est.
Dig. 2. 14. 49
Ulpianus 36 ad sab.
Si quis crediderit pecuniam et pactus sit ut, quatenus facere possit debitor, eatenus agat: an pactum valeat? et magis est hoc pactum valere. nec enim improbum est, si quis hactenus desideret conveniri, quatenus facultates patiuntur.
Dig. 2. 14. 50
Ulpianus 42 ad sab.
Non impossibile puto in contractibus depositi, commodati et locati et ceteris similibus hoc pactum: "ne facias furem vel fugitivum servum meum", hoc est: ne sollicites ut fur fiat, ut fugitivus fiat: ne ita neglegas servum, ut fur efficiatur. sicut enim servi corrupti actio locum habet, ita potest etiam haec pactio locum habere, quae ad non corrumpendos servos pertinet.
Dig. 2. 14. 51pr.
Ulpianus 26 ad ed.
Si cum te ex causa legati debere pacisci debitori tuo existimas, pactus sit ne ab eo peteres: neque iure ipso liberatur debitor neque petentem summovebit exceptione conventionis, ut celsus libro vicensimo scribit.
Dig. 2. 14. 51. 1
Ulpianus 26 ad ed.
Idem eodem loco scribit, si debitorem tuum iussisti solvere titio, cui legatum falso debere existimas, et debitor pactus sit cum titio suo debitor constituto: neque tibi adversus tuum debitorem neque ipsi adversus suum actionem peremptam.
Dig. 2. 14. 52pr.
Ulpianus 1 opin.
Epistula, qua quis coheredem sibi aliquem esse cavit, petitionem nullam adversus possessores rerum hereditariarum dabit.
Dig. 2. 14. 52. 1
Ulpianus 1 opin.
Si inter debitorem et eum, qui fundum pigneratum a creditore quasi debitoris negotium gereret emerit, placuit ut habita compensatione fructuum solutoque, quod reliquum deberetur, fundus debitori restitueretur: etiam heres pacto, quod defunctus fecit, fidem praestare debet.
Dig. 2. 14. 52. 2
Ulpianus 1 opin.
Pactum, ut si quas summas propter tributiones praedii pignori nexi factas creditor solvisset, a debitore reciperet, et ut tributa eiusdem praedii debitor penderet, iustum ideoque servandum est.