Latin
Book 2, lines 2.1.1147-2.1.1167
Justinian, Digesta 2.1.1147-1167
Not analysed yet
Dig. 2. 14. 42
Papinianus 17 resp.
Inter debitorem et creditorem convenerat, ut creditor onus tributi praedii pignerati non adgnosceret, sed eius solvendi necessitas debitorem spectaret. talem conventionem quantum ad fisci rationem non esse servandam respondi: pactis etenim privatorum formam iuris fiscalis convelli non placuit.
Dig. 2. 14. 43
Paulus 5 quaest.
In emptionibus scimus, quid praestare debitor debeat quidque ex contrario emptor: quod si in contrahendo aliquid exceptum fuerit, id servari debebit.
Dig. 2. 14. 44
Scaevola 5 resp.
Cum in eo esset pupillus, ut ab hereditate patris abstineretur, tutor cum plerisque creditoribus decidit, ut certam portionem acciperent: idem curatores cum aliis fecerunt. quaero, an et tutor idemque creditor patris eandem portionem retinere debeat. respondi eum tutorem, qui ceteros ad portionem vocaret, eadem parte contentum esse debere.
Dig. 2. 14. 45
Hermogenianus 2 iuris epit.
Divisionis placitum nisi traditione vel stipulatione sumat effectum, ad actionem, ut nudum pactum, nulli prodesse poterit.
Dig. 2. 14. 46
Tryphonus 2 disp.
Pactum inter heredem et legatarium factum, ne ab eo satis accipiatur, cum in semestribus relata est constitutio divi marci servari in hoc quoque defuncti voluntatem, validum esse constat. nec a legatario remissa heredi satisdatio per pactionem ex paenitentia revocari debet, cum liceat sui iuris persecutionem aut spem futurae perceptionis deteriorem constituere.
Dig. 2. 14. 47pr.
Scaevola 1 Dig.
Emptor praedii viginti caverat se soluturum et stipulanti spoponderat: postea venditor cavit sibi convenisse, ut contentus esset tredecim et ut ea intra praefinita tempora acciperet: debitor ad eorum solutionem conventus pactus est, si ea soluta intra praefinitum tempus non essent, ut ex prima cautione ab eo petitio esset. quaesitum est an, cum posteriore pacto satisfactum non sit, omne debitum ex prima cautione peti potest. respondi secundum ea, quae proponerentur, posse.
Dig. 2. 14. 47. 1
Scaevola 1 Dig.
Lucius titius gaium seium mensularium, cum quo rationem implicitam habebat propter accepta et data, debitorem sibi constituit et ab eo epistulam accepit in haec verba: "ex ratione mensae, quam mecum habuisti, in hunc diem ex contractibus plurimis remanserunt apud me ad mensam meam trecenta octaginta sex et usurae quae competierint. summam aureorum, quam apud me tacitam habes, refundam tibi. si quod instrumentum a te emissum, id est scriptum, cuiuscumque summae ex quacumque causa apud me remansit, vanum et pro cancellato habebitur." quaesitum est, cum lucius titius ante hoc chirographum seio nummulario mandaverat, uti patrono eius trecenta redderet, an propter illa verba epistulae, quibus omnes cautiones ex quocumque contractu vanae et pro cancellato ut haberentur cautum est, neque ipse neque filii eius eo nomine conveniri possunt. respondi, si tantum ratio accepti atque expensi esset computata, ceteras obligationes manere in sua causa.