Latin
Book 2, lines 2.1.207-2.1.233
Justinian, Digesta 2.1.207-233
Not analysed yet
Dig. 2. 4. 10. 1
Ulpianus 5 ad ed.
Prostituta contra legem venditionis venditorem habebit patronum, si hac lege venierat, ut si prostituta esset, fieret libera. at si venditor, qui manus iniectionem excepit, ipse prostituit, quoniam et haec pervenit ad libertatem, sub illo quidem, qui vendidit, libertatem consequitur, sed honorem haberi ei aequum non est, ut et Marcellus libro sexto digestorum existimat.
Dig. 2. 4. 10. 2
Ulpianus 5 ad ed.
Patronum autem accipimus etiam si capite minutus sit: vel si libertus capite minutus, dum adrogetur per obreptionem. cum enim hoc ipso, quo adrogatur, celat condicionem, non id actum videtur ut fieret ingenuus.
Dig. 2. 4. 10. 3
Ulpianus 5 ad ed.
Sed si ius anulorum accepit, puto eum reverentiam patrono exhibere debere, quamvis omnia ingenuitatis munia habet. aliud si natalibus sit restitutus: :nam princeps ingenuum facit.
Dig. 2. 4. 10. 4
Ulpianus 5 ad ed.
Qui manumittitur a corpore aliquo vel collegio vel civitate, singulos in ius vocabit: nam non est illorum libertus. sed rei publicae honorem habere debet et si adversus rem publicam vel universitatem velit experiri, veniam edicti petere debet, quamvis actorem eorum constitutum in ius sit vocaturus.
Dig. 2. 4. 10. 5
Ulpianus 5 ad ed.
Liberos parentesque patroni patronaeque utriusque sexus accipere debemus.
Dig. 2. 4. 10. 6
Ulpianus 5 ad ed.
Sed si per poenam deportationis ad peregrinitatem redactus sit patronus, putat pomponius eum amisisse honorem. sed si fuerit restitutus, erit ei etiam huius edicti commodum salvum.
Dig. 2. 4. 10. 7
Ulpianus 5 ad ed.
Parentes patroni etiam adoptivi excipiuntur: sed tamdiu quamdiu adoptio durat.
Dig. 2. 4. 10. 8
Ulpianus 5 ad ed.
Si filius meus in adoptionem datus sit, vocari a liberto meo in ius non poterit: sed nec nepos in adoptiva familia susceptus. sed si filius meus emancipatus adoptaverit filium, hic nepos in ius vocari poterit: nam mihi alienus est.
Dig. 2. 4. 10. 9
Ulpianus 5 ad ed.
Liberos autem secundum cassium, ut in parentibus, et ultra trinepotem accipimus.