Latin
Book 2, lines 2.1.36-2.1.59
Justinian, Digesta 2.1.36-59
Not analysed yet
Dig. 2. 1. 7pr.
Ulpianus 3 ad ed.
Si quis id, quod iurisdictionis perpetuae causa, non quod prout res incidit, in albo vel in charta vel in alia materia propositum erit, dolo malo corruperit: datur in eum quingentorum aureorum iudicium, quod populare est.
Dig. 2. 1. 7. 1
Ulpianus 3 ad ed.
Servi quoque et filii familias verbis edicti continentur: sed et utrumque sexum praetor complexus est.
Dig. 2. 1. 7. 2
Ulpianus 3 ad ed.
Quod si dum proponitur vel ante propositionem quis corruperit, edicti quidem verba cessabunt, pomponius autem ait sententiam edicti porrigendam esse ad haec.
Dig. 2. 1. 7. 3
Ulpianus 3 ad ed.
In servos autem, si non defenduntur a dominis, et eos qui inopia laborant corpus torquendum est.
Dig. 2. 1. 7. 4
Ulpianus 3 ad ed.
Doli mali autem ideo in verbis edicti fit mentio, quod, si per imperitiam vel rusticitatem vel ab ipso praetore iussus vel casu aliquis fecerit, non tenetur.
Dig. 2. 1. 7. 5
Ulpianus 3 ad ed.
Hoc vero edicto tenetur et qui tollit, quamvis non corruperit: item et qui suis manibus facit et qui alii mandat. sed si alius sine dolo malo fecit, alius dolo malo mandavit, qui mandavit tenebitur: si uterque dolo malo fecerit, ambo tenebuntur: nam et si plures fecerint vel corruperint vel mandaverint, omnes tenebuntur:
Dig. 2. 1. 8
Gaius 1 ad ed.
Adeo quidem, ut non sufficiat unum eorum poenam luere.
Dig. 2. 1. 9
Paulus 3 ad ed.
Si familia alicuius album corruperit, non similiter hic edicitur ut in furto, ne in reliquos actio detur, si tantum dominus, cum defendere voluit, unius nomine praestiterit, quantum liber praestaret: fortasse quia hic et contempta maiestas praetoris vindicatur et plura facta intelleguntur: quemadmodum cum plures servi iniuriam fecerunt vel damnum dederunt, quia plura facta sunt, non ut in furto unum. octavenus hic quoque domino succurrendum ait: sed hoc potest dici, si dolo malo curaverint, ut ab alio album corrumperetur, quia tunc unum consilium sit, non plura facta. idem pomponius libro decimo notat.