Latin
Book 2, lines 2.1.397-2.1.417
Justinian, Digesta 2.1.397-417
Not analysed yet
Dig. 2. 8. 4
Paulus 4 ad ed.
Si decesserit qui fideiussorem dederit iudicio sistendi causa, non debebit praetor iubere exhibere eum. quod si ignorans iusserit exhiberi vel post decretum eius ante diem exhibitionis decesserit, deneganda erit actio. si autem post diem exhibitionis decesserit aut amiserit civitatem, utiliter agi potest.
Dig. 2. 8. 5pr.
Gaius 1 ad ed. provinc.
Si vero pro condemnato fideiusserit et condemnatus decesserit aut civitatem romanam amiserit, recte nihilo minus cum fideiussore eius agetur.
Dig. 2. 8. 5. 1
Gaius 1 ad ed. provinc.
Qui pro rei qualitate evidentissime locupletem vel, si dubitetur, adprobatum fideiussorem iudicio sistendi causa non acceperit: iniuriarum actio adversus eum esse potest, quia sane non quaelibet iniuria est duci in ius eum, qui satis idoneum fideiussorem det. sed et ipse fideiussor, qui non sit acceptus, tamquam de iniuria sibi facta queri poterit.
Dig. 2. 8. 6
Paulus 12 ad ed.
Quotiens vitiose cautum vel satisdatum est, non videtur cautum.
Dig. 2. 8. 7pr.
Ulpianus 14 ad ed.
Si fideiussor non negetur idoneus, sed dicatur habere fori praescriptionem et metuat petitor, ne iure fori utatur: videndum quid iuris sit. et divus pius (ut et pomponius libro epistularum refert et Marcellus libro tertio digestorum et papinianus libro tertio quaestionum) cornelio proculo rescripsit merito petitorem recusare talem fideiussorem: sed si alias caveri non possit, praedicendum ei non usurum eum privilegio, si conveniatur.
Dig. 2. 8. 7. 1
Ulpianus 14 ad ed.
Si necessaria satisdatio fuerit et non facile possit reus ibi eam praestare, ubi convenitur: potest audiri, si in alia eiusdem provinciae civitate satisdationem praestare paratus sit. si autem satisdatio voluntaria est, non in alium locum remittitur: neque enim meretur qui ipse sibi necessitatem satisdationis imposuit.
Dig. 2. 8. 7. 2
Ulpianus 14 ad ed.
Si satisdatum pro re mobili non sit et persona suspecta sit, ex qua satis desideratur: apud officium deponi debebit si hoc iudici sederit, donec vel satisdatio detur vel lis finem accipiat.