Latin
Book 2, lines 2.1.371-2.1.396
Justinian, Digesta 2.1.371-396
Not analysed yet
Is qui debitorem vi exemit, si solverit, reum non liberat, quia poenam suam solvit.
Dig. 2. 8. 0. Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.
Dig. 2. 8. 1
Gaius 5 ad ed. provinc.
Satisdatio eodem modo appellata est quo satisfactio. nam ut satisfacere dicimur ei, cuius desiderium implemus, ita satisdare dicimur adversario nostro, qui pro eo, quod a nobis petiit, ita cavit, ut eum hoc nomine securum faciamus datis fideiussoribus.
Dig. 2. 8. 2pr.
Ulpianus 5 ad ed.
Fideiussor in iudicio sistendi causa locuples videtur dari non tantum ex facultatibus, sed etiam ex conveniendi facilitate.
Dig. 2. 8. 2. 1
Ulpianus 5 ad ed.
Si quis his personis, quae agere non potuerunt, fideiussorem iudicio sistendi causa dederit, frustra erit datio.
Dig. 2. 8. 2. 2
Ulpianus 5 ad ed.
Praetor ait: "si quis parentem, patronum patronam, liberos aut parentes patroni patronae, liberosve suos eumve quem in potestate habebit, vel uxorem, vel nurum in iudicium vocabit: qualiscumque fideiussor iudicio sistendi causa accipiatur."
Dig. 2. 8. 2. 3
Ulpianus 5 ad ed.
Quod ait praetor "liberosve suos", accipiemus et ex feminino sexu descendentes liberos. parentique dabimus hoc beneficium non solum sui iuris, sed etiam si in potestate sit alicuius: hoc enim pomponius scribit. et filius fideiussor pro patre fieri potest, etiam si in alterius potestate sit. nurum etiam pronurum et deinceps accipere debemus.
Dig. 2. 8. 2. 4
Ulpianus 5 ad ed.
Quod ait praetor "qualiscumque fideiussor accipiatur": hoc quantum ad facultates, id est etiam non locuples.
Dig. 2. 8. 2. 5
Ulpianus 5 ad ed.
In fideiussorem, qui aliquem iudicio sisti promiserit, tanti quanti ea res erit actionem dat praetor. quod utrum veritatem contineat an vero quantitatem, videamus. et melius est ut in veram quantitatem fideiussor teneatur, nisi pro certa quantitate accessit.
Dig. 2. 8. 3
Gaius 1 ad ed. provinc.
Sive in duplum est actio sive tripli aut quadrupli, tanti eundem fideiussorem omnimodo teneri dicimus, quia tanti res esse intellegitur.