Latin
Book 2, lines 2.1.750-2.1.773
Justinian, Digesta 2.1.750-773
Not analysed yet
Dig. 2. 13. 6. 2
Ulpianus 4 ad ed.
Exigitur autem ab adversario argentarii iusiurandum non calumniae causa postulare edi sibi: ne forte vel supervacuas rationes vel quas habet edi sibi postulet vexandi argentarii causa.
Dig. 2. 13. 6. 3
Ulpianus 4 ad ed.
Rationem autem esse labeo ait ultro citro dandi accipiendi, credendi, obligandi solvendi sui causa negotiationem: nec ullam rationem nuda dumtaxat solutione debiti incipere. nec si pignus acceperit aut mandatum, compellendum edere: hoc enim extra rationem esse. sed et quod solvi constituit, argentarius edere debet: nam et hoc ex argentaria venit.
Dig. 2. 13. 6. 4
Ulpianus 4 ad ed.
Ex hoc edicto in id quod interfuit actio competit:
Dig. 2. 13. 6. 5
Ulpianus 4 ad ed.
Unde apparet ita demum tenere hoc edictum, si ad eum pertineat. pertinere autem videtur ad me ratio, si modo eam tractaveris me mandante. sed si procurator meus absente me mandaverit, an mihi edenda sit, quasi ad me pertineat? et magis est ut edatur. procuratori quoque meo edendam rationem, quam mecum habet, non dubito, quasi ad eum pertineat: et cauturum de rato, si mandatum ei non sit.
Dig. 2. 13. 6. 6
Ulpianus 4 ad ed.
Si initium tabularum habet diem, in quibus titii ratio scripta est, postmodum mea sine die et consule, etiam mihi edendus est dies et consul: communis enim omnis rationis est praepositio diei et consulis.
Dig. 2. 13. 6. 7
Ulpianus 4 ad ed.
Edi autem est vel dictare vel tradere libellum vel codicem proferre.
Dig. 2. 13. 6. 8
Ulpianus 4 ad ed.
Praetor ait: "argentario eive, qui iterum edi postulabit, causa cognita edi iubebo".
Dig. 2. 13. 6. 9
Ulpianus 4 ad ed.
Prohibet argentario edi illa ratione, quod etiam ipse instructus esse potest instrumento suae professionis: et absurdum est, cum ipse in ea sit causa, ut edere debeat, ipsum petere ut edatur ei. an nec heredi argentarii edi ratio debeat, videndum: et si quidem instrumentum argentariae ad eum pervenit, non debet ei edi, si minus, edenda est ex causa. nam et ipsi argentario ex causa ratio edenda est: si naufragio vel ruina vel incendio vel alio simili casu rationes perdidisse probet aut in longinquo habere, veluti trans mare.