Latin
Book 2, lines 2.1.774-2.1.794
Justinian, Digesta 2.1.774-794
Not analysed yet
Dig. 2. 13. 6. 10
Ulpianus 4 ad ed.
Nec iterum postulanti edi praetor iubet, nisi ex causa:
Dig. 2. 13. 7pr.
Paulus 3 ad ed.
Veluti si peregre habere quod primum editum est doceat: vel minus plene editum: vel eas rationes, quas casu maiore, non vero neglegentia perdiderit. nam si eo casu amisit, cui ignosci debeat, ex integro edi iubebit.
Dig. 2. 13. 7. 1
Paulus 3 ad ed.
Haec vox iterum duas res significat: alteram, qua demonstraretur tempus secundum, quod graeci deuteron dicunt: alteram, quae ad insequentia quoque tempora pertinet, quae graece dicitur palin ,quod ita accipitur "quotiens opus erit". nam potest fieri ut bis editam sibi rationem quis perdiderit: ut verbum iterum pro saepius accipiatur.
Dig. 2. 13. 8pr.
Ulpianus 4 ad ed.
Ubi exigitur argentarius rationes edere, tunc punitur, cum dolo malo non exhibet: sed culpam non praestabit nisi dolo proximam. dolo malo autem non edidit et qui malitiose edidit et qui in totum non edidit.
Dig. 2. 13. 8. 1
Ulpianus 4 ad ed.
Is autem, qui in hoc edictum incidit, id praestat, quod interfuit mea rationes edi, cum decerneretur a praetore, non quod hodie interest: et ideo licet interesse desiit vel minoris vel pluris interesse coepit, locum actio non habebit neque augmentum neque deminutionem.
Dig. 2. 13. 9pr.
Paulus 3 ad ed.
Quaedam sunt personae, quas rationes nobis edere oportet nec tamen a praetore per hoc edictum compelluntur. veluti cum procurator res rationesve nostras administravit, non cogitur a praetore per metum in factum actionis rationes edere: scilicet quia id consequi possumus per mandati actionem. et cum dolo malo socius negotia gessit, praetor per hanc clausulam non intervenit: est enim pro socio actio. sed nec tutorem cogit praetor pupillo edere rationes: sed iudicio tutelae solet cogi edere.
Dig. 2. 13. 9. 1
Paulus 3 ad ed.
Nihil interest, si successores aut pater aut dominus argentarii eiusdem fuerunt professionis: quia cum in locum et in ius succedant argentarii, partibus eius fungi debent. is autem, cui argentarius rationes suas legavit, non videbitur contineri, quia iuris successor his verbis significatur: non magis, quam si ei vivus eas donasset. sed nec heres tenebitur, cum nec possideat nec dolo malo fecerit: sed si ei, antequam eas legatario traderet, renuntiatum fuerit, ne ante eas tradat, tenebitur quasi dolo fecerit: item antequam eas tradat, tenebitur. quod si nihil dolo fecerit, causa cognita legatarius cogendus est edere.