Latin
Book 4, lines 4.1.1570-4.1.1596
Justinian, Digesta 4.1.1570-1596
Not analysed yet
Dig. 4. 8. 32. 18
Paulus 13 ad ed.
Si domini, qui invicem stipulati sint, procuratores suos agere apud arbitrum velint, potest iubere ipsos etiam adesse:
Dig. 4. 8. 32. 19
Paulus 13 ad ed.
Sed si et heredis in compromissis mentio fit, potest iubere etiam heredem eorum adesse.
Dig. 4. 8. 32. 20
Paulus 13 ad ed.
Arbitri officio continetur et quemadmodum detur vacua possessio. an et satis ratam rem habiturum? sextus pedius putat, quod nullam rationem habet: nam si ratum non habeat dominus, committetur stipulatio.
Dig. 4. 8. 32. 21
Paulus 13 ad ed.
Arbiter nihil extra compromissum facere potest et ideo necessarium est adici de die compromissi proferenda: ceterum impune iubenti non parebitur.
Dig. 4. 8. 33
Papinianus 1 quaest.
Arbiter ita sumptus ex compromisso, ut et diem proferre possit, hoc quidem facere potest: referre autem contradicentibus litigatoribus non potest.
Dig. 4. 8. 34pr.
Paulus 13 ad ed.
Si duo rei sunt aut credendi aut debendi et unus compromiserit isque vetitus sit petere aut ne ab eo petatur: videndum est, an si alius petat vel ab alio petatur, poena committatur: idem in duobus argentariis quorum nomina simul eunt. et fortasse poterimus ita fideiussoribus coniungere, si socii sunt: alias nec a te petitur, nec ego peto, nec meo nomine petitur, licet a te petatur.
Dig. 4. 8. 34. 1
Paulus 13 ad ed.
Semel commissa poena solvi compromissum rectius puto dici nec amplius posse committi, nisi id actum sit ut in singulas causas totiens committatur.
Dig. 4. 8. 35
Gaius 5 ad ed. provinc.
Si pupillus sine tutoris auctoritate compromiserit, non est arbiter cogendus pronuntiare, quia si contra eum pronuntietur, poena non tenetur: praeterquam si fideiussorem dederit, a quo poena peti possit. idque et iulianus sentit.
Dig. 4. 8. 36
Ulpianus 77 ad ed.
Si feriatis diebus cogente praetore arbiter dicat sententiam et petatur ex compromisso poena, exceptionem locum non habere constat, nisi alia lege eadem dies feriata, in qua sententia dicta est, excepta.