Latin
Book 4, lines 4.1.1597-4.1.1617
Justinian, Digesta 4.1.1597-1617
Not analysed yet
Dig. 4. 8. 37
Celsus 2 Dig.
Quamvis arbiter alterum ab altero petere vetuit, si tamen heres petit, poenam committet: non enim differendarum litium causa, sed tollendarum ad arbitros itur.
Dig. 4. 8. 38
Modestinus 6 reg.
Cum poena ex compromisso petitur, is qui commisit damnandus est, nec interest, an adversarii eius interfuit arbitri sententia stari nec ne.
Dig. 4. 8. 39pr.
Iavolenus 11 ex cass.
Non ex omnibus causis, ex quibus arbitri paritum sententiae non est, poena ex compromisso committitur, sed ex his dumtaxat, quae ad solutionem pecuniae aut operam praebendam pertinent. idem. contumaciam litigatoris arbiter punire poterit pecuniam eum adversario dare iubendo: quo in numero haberi non oportet, si testium nomina ex sententia arbitri exhibita non sunt.
Dig. 4. 8. 39. 1
Iavolenus 11 ex cass.
Cum arbiter diem compromissi proferri iussit, cum hoc ei permissum est, alterius mora alteri ad poenam committendam prodest.
Dig. 4. 8. 40
Pomponius 11 ex var. lect.
Arbiter calendis ianuariis adesse iussit et ante eum diem decessit: alter ex litigatoribus non adfuit. procul dubio poena minime commissa est: nam et cassium audisse se dicentem aristo ait in eo arbitro, qui ipse non venisset, non esse commissam: quemadmodum servius ait, si per stipulatorem stet, quo minus accipiat, non committi poenam.
Dig. 4. 8. 41
Callistratus 1 ed. monit.
Cum lege iulia cautum sit, ne minor viginti annis iudicare cogatur, nemini licere minorem viginti annis compromissarium iudicem eligere: ideoque poena ex sententia eius nullo modo committitur. maiori tamen viginti annis, si minor viginti quinque annis sit, ex hac causa succurrendum, si temere auditorium receperit, multi dixerunt.
Dig. 4. 8. 42
Papinianus 2 resp.
Arbiter intra certum diem servos restitui iussit, quibus non restitutis poenae causa fisco secundum formam compromissi condemnavit: ob eam sententiam fisco nihil adquiritur, sed nihilo minus stipulationis poena committitur, quod ab arbitro statuto non sit obtemperatum.