Latin
Book 4, lines 4.1.1618-4.1.1647
Justinian, Digesta 4.1.1618-1647
Not analysed yet
Dig. 4. 8. 43
Scaevola 1 resp.
De rebus controversiisque omnibus compromissum in arbitrum a lucio titio et maevio sempronio factum est, sed errore quaedam species in petitionem a lucio titio deductae non sunt nec arbiter de his quicquam pronuntiavit: quaesitum est an species omissae peti possint. respondit peti posse nec poenam ex compromisso committi. quod si maligne hoc fecit, petere quidem potest, sed poenae subiugabitur.
Dig. 4. 8. 44
Scaevola 2 Dig.
Inter castellianum et seium controversia de finibus orta est et arbiter electus est, ut arbitratu eius res terminetur: ipse sententiam dixit praesentibus partibus et terminos posuit: quaesitum est, an si ex parte castelliani arbitro paritum non esset, poena ex compromisso commissa est. respondi, si arbitro paritum non esset in eo, quod utroque praesente arbitratus esset, poenam commissam.
Dig. 4. 8. 45
Ulpianus 28 ad sab.
In compromissis arbitrium personae insertum personam non egreditur.
Dig. 4. 8. 46
Paulus 12 ad sab.
De his rebus et rationibus et controversiis iudicare arbiter potest, quae ab initio fuissent inter eos qui compromiserunt, non quae postea supervenerunt.
Dig. 4. 8. 47pr.
Iulianus 4 Dig.
Si compromissum ita factum est, ut praesente utroque aut heredibus eorum arbiter sententiam dicat et alter ex litigatoribus decesserit pupillo herede relicto, non aliter videtur sententia dicta esse, nisi tutoris auctoritas interposita fuerit.
Dig. 4. 8. 47. 1
Iulianus 4 Dig.
Item si alter ex compromittentibus furere coeperit,
Dig. 4. 8. 48
Modestinus 4 reg.
Arbiter ad ferendam sententiam non compelletur:
Dig. 4. 8. 49pr.
Iulianus 4 Dig.
Sed et interpellatur, quo minus sententiam dicat, quia nihil coram furioso fieri intellegitur. quod si furiosus curatorem habet vel habuerit adhuc litigio pendente, potest praesente curatore sententia dici.
Dig. 4. 8. 49. 1
Iulianus 4 Dig.
Arbiter adesse litigatores vel per nuntium vel epistulam iubere potest.
Dig. 4. 8. 49. 2
Iulianus 4 Dig.
Si ab altera dumtaxat parte heredis mentio comprehensa fuerit, compromissum solvetur morte cuiusque ex litigatoribus, sicut solveretur altero mortuo, si neutrius heredis persona comprehenderetur.