Latin
Book 4, lines 4.1.30-4.1.47
Justinian, Digesta 4.1.30-47
Not analysed yet
Dig. 4. 1. 7pr.
Marcellus 3 Dig.
Divus antoninus marcio avito praetori de succurrendo ei, qui absens rem amiserat, in hanc sententiam rescripsit: "etsi nihil facile mutandum est ex sollemnibus, tamen ubi aequitas evidens poscit, subveniendum est. itaque si citatus non respondit et ob hoc more pronuntiatum est, confestim autem pro tribunali te sedente adiit: existimari potest non sua culpa sed parum exaudita voce praeconis defuisse, ideoque restitui potest. "
Dig. 4. 1. 7. 1
Marcellus 3 Dig.
Nec intra has solum species consistet huius generis auxilium: etenim deceptis sine culpa sua, maxime si fraus ab adversario intervenerit, succurri oportebit, cum etiam de dolo malo actio competere soleat, et boni praetoris est potius restituere litem, ut et ratio aequitatis postulabit, quam actionem famosam constituere, ad quam tunc demum descendendum est, cum remedio locus esse non potest.
Dig. 4. 1. 8
Macer 2 de appellat.
Inter minores viginti quinque annis et eos qui rei publicae causa absunt hoc interest, quod minores annis etiam qui per tutores curatoresve suos defensi sunt, nihilo minus in integrum contra rem publicam restituuntur, cognita scilicet causa: ei vero qui rei publicae causa absit, ceteris quoque qui in eadem causa habentur, si per procuratores suos defensi sunt, hactenus in integrum restitutione subveniri solet, ut appellare his permittatur.
Dig. 4. 2. 0. Quod metus causa gestum erit.
Dig. 4. 2. 1
Ulpianus 11 ad ed.
Ait praetor: "quod metus causa gestum erit, ratum non habebo ". olim ita edicebatur "quod vi metusve causa ":vis enim fiebat mentio propter necessitatem impositam contrariam voluntati: metus instantis vel futuri periculi causa mentis trepidatio. sed postea detracta est vis mentio ideo, quia quodcumque vi atroci fit, id metu quoque fieri videtur.
Dig. 4. 2. 2
Paulus 1 sent.
Vis autem est maioris rei impetus, qui repelli non potest.
Dig. 4. 2. 3pr.
Ulpianus 11 ad ed.