Latin
Book 5, lines 5.1.1139-5.1.1162
Justinian, Digesta 5.1.1139-1162
Not analysed yet
Dig. 5. 4. 4
Ulpianus 15 ad ed.
Et si pauciores fuerint nati, residuum ei pro rata adcrescere, si plures quam tres, decrescere de ea parte ex qua heres factus est.
Dig. 5. 4. 5pr.
Paulus 17 ad plaut.
Illud sciendum est, si mulier praegnans non sit, existimetur autem praegnans esse, interim filium heredem esse ex asse, quamquam ignoret se ex asse heredem esse.
Dig. 5. 4. 5. 1
Paulus 17 ad plaut.
Idem est in extraneo, si ex certa portione heres institutus sit, ex reliqua postumi. quod si forte ita institutio facta est: "quotcumque mihi nati erunt et lucius titius pro virilibus portionibus heredes mihi sunto", habebit haesitationem, numquid adire non possit, atque qui in testamento portionem suam nescit. sed utilius est posse eum adire qui nescit portionem, si cetera, quae oportet eum scire, non ignoret.
Dig. 5. 4. 6pr.
Ulpianus 6 opin.
Sorori, quam coheredem fratribus quattuor in bonis matris esse placuit, quinta portio pro portionibus quae ad eos pertinuit cedet, ita ut singuli in quarta, quam antehac habere credebantur, non amplius ei quintam conferant.
Dig. 5. 4. 6. 1
Ulpianus 6 opin.
Sumptus, qui propter onera totius hereditatis iusti fiunt, ei, qui patroni iure portionem evicerit, pro rata computentur.
Dig. 5. 4. 7
Iulianus 8 Dig.
Non possumus consequi per hereditatis petitionem id quod familiae erciscundae iudicio consequimur, ut a communione discedamus, cum ad officium iudicis nihil amplius pertineat, quam ut partem hereditatis pro indiviso restitui mihi iubeat.
Dig. 5. 4. 8
Iulianus 48 Dig.
Permittendum erit possessori hereditatis partem quidem hereditatis defendere, parte vero cedere, nec enim prohibet aliquem totam hereditatem possidere et partem scire dimidiam ad se pertinere, de altera parte controversiam non facere.
Dig. 5. 4. 9
Paulus 3 epit. alf. Dig.
Cum multi heredes instituti essent, ex his unus in asia erat: eius procurator venditionem fecit et pecuniam pro parte eius abstulerat: postea apparuerit eum qui in asia erat antea decessisse instituto ex parte dimidia herede procuratore suo et ex parte alio. quaesitum est, quemadmodum pecunia ex hereditate petenda esset. responsum est ab eo, qui procurator eius fuisset, totam hereditatem, quia ex hereditate ea pecunia fuisset quae ad procuratorem ex venditione pervenisset, petere eos oportere: et nihilo minus partem dimidiam hereditatis a coheredibus eius. ita fore, sive omnis ea pecunia penes eum qui procurator fuisset resideret, ut omnem per iudicem ab eodem recuperarent, sive is partem dimidiam coheredi suo reddidisset, ipsum ex dimidia parte et ex dimidia coheredes eius condemnarent.