Latin
Book 5, lines 5.1.1163-5.1.1178
Justinian, Digesta 5.1.1163-1178
Not analysed yet
Dig. 5. 4. 10
Papinianus 6 quaest.
Cum heredis ex parte instituti filius, qui patrem suum ignorabat vivo testatore decessisse, partem hereditatis nomine patris ut absentis administraverit et pecunias distractis rebus acceperit, hereditas ab eo peti non potest, quia neque pro herede neque pro possessore pretia possidet, sed ut filius patris negotium curavit. negotiorum autem gestorum actio ceteris coheredibus, ad quos portio defuncti pertinet, dabitur. illud enim utique non est metuendum, ne etiam patris, a quo forte exheredatus est, teneatur heredibus, quasi negotia hereditaria gesserit, cum id quod administravit non fuerit paternae hereditatis. nam etsi negotiorum gestorum actio sit ei, cuius nomine perceptum est: ei cuius nomine perceptum ^^est ^^perceptum ^^alieno ^^nomine ^^restitui aequum est. sed in proposito neque patris negotia fuerunt, qui esse desierat, neque paternae successionis, quae fuerunt alterius hereditatis. quod si filius iste patri suo heres extitit et movet controversiam, quod pater eius, postquam heres extitit, mortem obierit, ille tractatus incurrit, an ipse sibi causam possessionis mutare videatur. quoniam tamen qui negotia hereditaria gessit et debitor esse coepit, postea faciens controversiam hereditatis ut iuris possessor convenitur, idem etiam in hoc filio respondendum erit.
Dig. 5. 5. 0. De possessoria hereditatis petitione.
Dig. 5. 5. 1
Ulpianus 15 ad ed.
Ordinarium fuit post civiles actiones heredibus propositas rationem habere praetorem etiam eorum quos ipse velut heredes facit, hoc est eorum quibus bonorum possessio data est.
Dig. 5. 5. 2
Gaius 6 ad ed. provinc.
Per quam hereditatis petitionem tantundem consequitur bonorum possessor, quantum superioribus civilibus actionibus heres consequi potest.
Dig. 5. 6. 0. De fideicommissaria hereditatis petitione.
Dig. 5. 6. 1
Ulpianus 16 ad ed.
Ex ordine occurrit actio quae proponitur his, quibus restituta est hereditas. nam quisquis susceperit ^suscepit^ restitutam hereditatem ex senatus consulto, ex quo actiones transeunt, fideicommissaria hereditatis petitione uti poterit.
Dig. 5. 6. 2
Paulus 20 ad ed.