Latin
Book 5, lines 5.1.41-5.1.70
Justinian, Digesta 5.1.41-70
Not analysed yet
Dig. 5. 1. 4
Gaius 1 ad ed. provinc.
Lis nulla nobis esse potest cum eo quem in potestate habemus, nisi ex castrensi peculio.
Dig. 5. 1. 5
Ulpianus 5 ad ed.
Si quis ex aliena iurisdictione ad praetorem vocetur, debet venire, ut et pomponius et vindius scripserunt: praetoris est enim aestimare, an sua sit iurisdictio, vocati autem non contemnere auctoritatem praetoris: nam et legati ceterique qui revocandi domum ius habent in ea sunt causa, ut in ius vocati veniant privilegia sua allegaturi.
Dig. 5. 1. 6
Ulpianus 6 ad ed.
Caecus iudicandi officio fungitur.
Dig. 5. 1. 7
Ulpianus 7 ad ed.
Si quis, posteaquam in ius vocatus est, miles vel alterius fori esse coeperit, in ea causa ius revocandi forum non habebit quasi praeventus.
Dig. 5. 1. 8
Gaius 2 ad ed. provinc.
Si quis in legatione constituerit quod ante legationem debuerit, non cogi eum ibi iudicium pati ubi constituerit.
Dig. 5. 1. 9
Ulpianus 9 ad ed.
Insulae italiae pars italiae sunt et cuiusque provinciae.
Dig. 5. 1. 10
Ulpianus 10 ad ed.
Destitisse is ^^videtur non qui distulit, sed qui liti renuntiavit in totum: desistere enim est de negotio abstinere, quod calumniandi animo instituerat. plane si quis cognita rei veritate suum negotium deseruerit nolens in lite improba perseverare, quam calumniae causa non instituerat, is destitisse non videtur.
Dig. 5. 1. 11
Ulpianus 12 ad ed.
Si a me fuerit adrogatus qui mecum erat litem contestatus vel cum quo ego: solvi iudicium Marcellus libro tertio digestorum scribit, quoniam nec ab initio inter nos potuit consistere.
Dig. 5. 1. 12pr.
Paulus 17 ad ed.
Cum praetor unum ex pluribus iudicare vetat, ceteris id committere videtur.
Dig. 5. 1. 12. 1
Paulus 17 ad ed.
Iudicem dare possunt, quibus hoc lege vel constitutione vel senatus consulto conceditur. lege, sicut proconsuli. is quoque cui mandata est iurisdictio iudicem dare potest: ut sunt legati proconsulum. item hi quibus id more concessum est propter vim imperii, sicut praefectus urbi ceterique romae magistratus.