Latin
Book 5, lines 5.1.71-5.1.97
Justinian, Digesta 5.1.71-97
Not analysed yet
Dig. 5. 1. 12. 2
Paulus 17 ad ed.
Non autem omnes iudices dari possunt ab his qui iudicis dandi ius habent: quidam enim lege impediuntur ne iudices sint, quidam natura, quidam moribus. natura, ut surdus mutus: et perpetuo furiosus et impubes, quia iudicio carent. lege impeditur, qui senatu motus est. moribus feminae et servi, non quia non habent iudicium, sed quia receptum est, ut civilibus officiis non fungantur.
Dig. 5. 1. 12. 3
Paulus 17 ad ed.
Qui possunt esse iudices, nihil interest in potestate an sui iuris sint.
Dig. 5. 1. 13
Gaius 7 ad ed. provinc.
In tribus istis iudiciis familiae erciscundae, communi dividundo et finium regundorum quaeritur quis actor intellegatur, quia par causa omnium videtur. sed magis placuit eum videri actorem qui ad iudicium provocasset.
Dig. 5. 1. 14
Ulpianus 2 disp.
Sed cum ambo ad iudicium provocant, sorte res discerni solet.
Dig. 5. 1. 15pr.
Ulpianus 21 ad ed.
Filius familias iudex si litem suam faciat, in tantam quantitatem tenetur, quae tunc in peculio fuit, cum sententiam dicebat.
Dig. 5. 1. 15. 1
Ulpianus 21 ad ed.
Iudex tunc litem suam facere intellegitur, cum dolo malo in fraudem legis sententiam dixerit (dolo malo autem videtur hoc facere, si evidens arguatur eius vel gratia vel inimicitia vel etiam sordes), ut veram aestimationem litis praestare cogatur.
Dig. 5. 1. 16
Ulpianus 5 ad ed.
Iulianus autem in heredem iudicis, qui litem suam fecit, putat actionem competere: quae sententia vera non est et a multis notata est.
Dig. 5. 1. 17
Ulpianus 22 ad ed.
Iulianus ait, si alter ex litigatoribus iudicem solum heredem vel ex parte fecerit, alius iudex necessario sumendus est, quia iniquum est aliquem suae rei iudicem fieri.
Dig. 5. 1. 18pr.
Ulpianus 23 ad ed.
Si longius spatium intercessurum erit, quo minus iudex datus operam possit dare, mutari eum iubet praetor: hoc est si forte occupatio aliqua iudicem non patiatur operam iudicio dare, incidente infirmitate vel necessaria profectione vel rei suae familiaris periculo.