Latin
Book 5, lines 5.1.837-5.1.849
Justinian, Digesta 5.1.837-849
Not analysed yet
"petitam autem hereditatem" et cetera: id est ex quo quis scit a se peti: nam ubi scit, incipit esse malae fidei possessor. "id est cum primum aut denuntiatum esset": quid ergo si scit quidem, nemo autem ei denuntiavit, an incipiat usuras debere pecuniae redactae? et puto debere: coepit enim malae fidei possessor esse. sed ponamus denuntiatum esse, non tamen scit, quia non ipsi, sed procuratori eius denuntiatum est: senatus ipsi denuntiari exigit et ideo non nocebit, nisi forte is cui denuntiatum est eum certioraverit, sed non si certiorare potuit nec fecit. a quo denuntiatum est senatus non exigit: quicumque ergo fuit qui denuntiavit, nocebit.
Dig. 5. 3. 20. 12
Ulpianus 15 ad ed.
Haec adversus bonae fidei possessores, nam ita senatus locutus est: "eos qui se heredes existimassent". ceterum si quis sciens ad se hereditatem non pertinere distraxit, sine dubio non pretia rerum, sed ipsae res veniunt in petitionem hereditatis et fructus earum. sed imperator severus epistula ad celerem idem videtur fecisse et in malae fidei possessoribus: atquin senatus de his est locutus qui se heredes existimant. nisi forte ad eas res referemus, quas distrahi expedierat, quae onerabant magis hereditatem quam fructui erant: ut sit in arbitrio petitoris, qualem computationem faciat adversus malae fidei possessorem, utrum ipsius rei et fructuum an pretii et usurarum post motam controversiam.
Dig. 5. 3. 20. 13
Ulpianus 15 ad ed.
Licet autem senatus de his locutus sit, qui se heredes existiment, tamen et si bonorum possessores se existiment vel alios successores iustos vel sibi restitutam hereditatem, in eadem erunt condicione.
Dig. 5. 3. 20. 14
Ulpianus 15 ad ed.
Papinianus autem libro tertio quaestionum, si possessor hereditatis pecuniam inventam in hereditate non attingat, negat eum omnino in usuras conveniendum.
Dig. 5. 3. 20. 15
Ulpianus 15 ad ed.
"redactae ",inquit, "pecuniae ex pretio rerum venditarum. "redactam sic accipiemus, non solum iam exactam, verum et si exigi potuit nec exacta est.