Latin
Book 5, lines 5.1.850-5.1.867
Justinian, Digesta 5.1.850-867
Not analysed yet
Dig. 5. 3. 20. 16
Ulpianus 15 ad ed.
Quid si post petitam hereditatem res distraxerit ? hic ipsae res venient fructusque earum. sed si forte tales fuerunt, quae vel steriles erant vel tempore periturae, et hae distractae sunt vero pretio, fortassis possit petitor eligere, ut sibi pretia et usurae praestentur.
Dig. 5. 3. 20. 17
Ulpianus 15 ad ed.
Ait senatus: "placere, a quibus petita hereditas fuisset, si adversus eos iudicatum esset, pretia, quae ad eos rerum ex hereditate venditarum pervenissent, etsi ante petitam hereditatem deperissent deminutaeve essent, restituere debere. "bonae fidei possessor si vendiderit res hereditarias, sive exegit pretium sive non, quia habet actionem, debebit pretium praestare: sed ubi habet actionem, sufficiet eum actiones praestare.
Dig. 5. 3. 20. 18
Ulpianus 15 ad ed.
Sed si vendidit et evicta re restituit quod accepit, non videbitur ad eum pervenisse: quamquam possit dici nec ab initio pretium venire, quia non fuit res hereditaria quae distracta est: sed etsi senatus rerum ex hereditate distractarum, non hereditariarum fecit mentionem, restitui tamen non debet, quia nihil apud eum remanet. nam et iulianus libro sexto digestorum scribit quod indebitum exegit restituere eum non debere nec imputaturum quod non debitum solvit.
Dig. 5. 3. 20. 19
Ulpianus 15 ad ed.
Sed si res sit redhibita, hic utique et hereditaria est et pretium non veniet quod refusum est.
Dig. 5. 3. 20. 20
Ulpianus 15 ad ed.
Sed et si ob venditionem obstrictus sit emptori possessor hereditatis, dicendum erit prospici ei cautione.
Dig. 5. 3. 20. 21
Ulpianus 15 ad ed.
Restituere autem pretia debebit possessor, etsi deperditae sunt res vel deminutae. sed utrum ita demum restituat, si bonae fidei possessor est, an et si malae fidei? et si quidem res apud emptorem exstent nec deperditae nec deminutae sunt, sine dubio ipsas res debet praestare malae fidei possessor aut, si recipere eas ab emptore nullo modo possit, tantum quantum in litem esset iuratum. at ubi deperditae sunt et deminutae, verum pretium debet praestari, quia si petitor rem consecutus esset, distraxisset et verum pretium rei non perderet.