Latin
Book 6, lines 6.1.351-6.1.369
Justinian, Digesta 6.1.351-369
Not analysed yet
Dig. 6. 1. 77
Ulpianus 17 ad ed.
Quaedam mulier fundum non marito donavit per epistulam et eundem fundum ab eo conduxit: posse defendi in rem ei competere, quasi per ipsam adquisierit possessionem veluti per colonam. proponebatur, quod etiam in eo agro qui donabatur fuisset, cum epistula emitteretur: quae res sufficiebat ad traditam possessionem, licet conductio non intervenisset.
Dig. 6. 1. 78
Labeo 4 pith. a paulo epit.
Si eius fundi, quem alienum possideres, fructum non coegisti, nihil eius fundi fructuum nomine te dare oportet. paulus. immo, quaeritur: huius fructus idcirco factus est, quod is eum suo nomine perceperit? perceptionem fructus accipere debemus non si perfecti collecti, sed etiam coepti ita percipi, ut terra continere se fructus desierint: veluti si olivae uvae lectae, nondum autem vinum oleum ab aliquo factum sit: statim enim ipse accepisse fructum existimandus est.
Dig. 6. 1. 79
Labeo 6 pith. a paulo epit.
Si hominem a me petieris et is post litem contestatam mortuus sit, fructus quoad is vixerit aestimari oportet. paulus. ita id verum esse puto, si non prius is homo in eam valetudinem inciderit, propter quam operae eius inutiles factae sunt: nam ne si vixisset quidem in ea valetudine, fructus eius temporis nomine aestimari conveniret.
Dig. 6. 1. 80
Furius 1 ad ed.
In rem actionem pati non compellimur, quia licet alicui dicere se non possidere, ita ut, si possit adversarius convincere rem ab adversario possideri, transferat ad se possessionem per iudicem, licet suam esse non adprobaverit.
Dig. 6. 2. 0. De publiciana in rem actione.
Dig. 6. 2. 1pr.
Ulpianus 16 ad ed.
Ait praetor: "si quis id quod traditur ex iusta causa non a domino et nondum usucaptum petet, iudicium dabo. "
Dig. 6. 2. 1. 1
Ulpianus 16 ad ed.
Merito praetor ait "nondum usucaptum": nam si usucaptum est, habet civilem actionem nec desiderat honorariam.