Latin
Book 6, lines 6.1.370-6.1.408
Justinian, Digesta 6.1.370-408
Not analysed yet
Dig. 6. 2. 1. 2
Ulpianus 16 ad ed.
Sed cur traditionis dumtaxat et usucapionis fecit mentionem, cum satis multae sunt iuris partes, quibus dominium quis nancisceretur? ut puta legatum.
Dig. 6. 2. 2
Paulus 19 ad ed.
Vel mortis causa donationes factae: nam amissa possessione competit publiciana, quia ad exemplum legatorum capiuntur.
Dig. 6. 2. 3pr.
Ulpianus 16 ad ed.
Sunt et aliae pleraeque.
Dig. 6. 2. 3. 1
Ulpianus 16 ad ed.
Ait praetor: "ex iusta causa petet. "qui igitur iustam causam traditionis habet, utitur publiciana: et non solum emptori bonae fidei competit publiciana, sed et aliis, ut puta ei cui dotis nomine tradita res est necdum usucapta: est enim iustissima causa, sive aestimata res in dotem data sit sive non. item si res ex causa iudicati sit tradita.
Dig. 6. 2. 4
Paulus 19 ad ed.
Vel solvendi causa.
Dig. 6. 2. 5
Ulpianus 16 ad ed.
Vel ex causa noxae deditionis, sive vera causa sit sive falsa.
Dig. 6. 2. 6
Paulus 19 ad ed.
Item si servum ex causa noxali, quia non defendebatur, iussu praetoris duxero et amisero possessionem, competit mihi publiciana.
Dig. 6. 2. 7pr.
Ulpianus 16 ad ed.
Sed et si res adiudicata sit, publiciana actio competit.
Dig. 6. 2. 7. 1
Ulpianus 16 ad ed.
Si lis fuerit aestimata, similis est venditioni: et ait iulianus libro vicensimo secundo digestorum, si optulit reus aestimationem litis, publicianam competere.
Dig. 6. 2. 7. 2
Ulpianus 16 ad ed.
Marcellus libro septimo decimo digestorum scribit eum, qui a furioso ignorans eum furere emit, posse usucapere: ergo et publicianam habebit.
Dig. 6. 2. 7. 3
Ulpianus 16 ad ed.
Sed et si quis ex lucrativis causis rem accepit, habet publicianam, quae etiam adversus donatorem competit: est enim iustus possessor et petitor, qui liberalitatem accepit.
Dig. 6. 2. 7. 4
Ulpianus 16 ad ed.
Si a minore quis emerit ignorans eum minorem esse, habet publicianam.
Dig. 6. 2. 7. 5
Ulpianus 16 ad ed.
Sed et si permutatio facta sit, eadem actio competit.