Latin
Book 7, lines 7.1.1022-7.1.1048
Justinian, Digesta 7.1.1022-1048
Not analysed yet
Dig. 7. 9. 4
Venonius 12 stipul.
Si fructuarius proprietatem adsecutus fuerit, desinit quidem usus fructus ad eum pertinere propter confusionem: sed si ex stipulatu cum eo agatur, aut ipso iure inutiliter agi dicendum est, si viri boni arbitrium huc usque porrigitur, aut in factum excipere debebit.
Dig. 7. 9. 5pr.
Ulpianus 79 ad ed.
Huic stipulationi "dolum malum abesse afuturumque esse" continetur: et cum in rem sit doli mali mentio concepta, omnium dolum comprehendere videtur successorum et adoptivi patris.
Dig. 7. 9. 5. 1
Ulpianus 79 ad ed.
Sed si usus sine fructu legatus erit, adempta fructus causa satisdari iubet praetor: hoc merito, ut de solo usu, non etiam de fructu caveatur.
Dig. 7. 9. 5. 2
Ulpianus 79 ad ed.
Ergo et si fructus sine usu optigerit, stipulatio locum habebit.
Dig. 7. 9. 5. 3
Ulpianus 79 ad ed.
Et si habitatio vel operae hominis vel cuius alterius animalis relictae fuerint, stipulatio locum habebit, licet per omnia haec usum fructum non imitantur.
Dig. 7. 9. 6
Paulus 75 ad ed.
Idem est et in reditu praedii, sicuti si vindemia legata esset vel messis, quamvis ex usu fructu ea percipiantur, quae legato morte legatarii ad heredem redeunt.
Dig. 7. 9. 7pr.
Ulpianus 79 ad ed.
Si usus fructus nomine re tradita satisdatum non fuerit, proculus ait posse heredem rem vindicare, et si obiciatur exceptio de re usus fructus nomine tradita, replicandum erit. quae sententia habet rationem: sed et ipsa stipulatio condici poterit.
Dig. 7. 9. 7. 1
Ulpianus 79 ad ed.
Cum usus fructus pecuniae legatus esset, exprimi debent hi duo casus in stipulatione: "cum morieris aut capite minueris, dari ":idcirco hi duo soli casus, quoniam pecuniae usus aliter amitti non potest quam his casibus.
Dig. 7. 9. 8
Paulus 75 ad ed.
Si tibi usus fructus et mihi proprietas legata sit, mihi cavendum est: sed si mihi sub condicione proprietas legata sit, quidam et marcianus et heredi et mihi cavendum esse putant: quae sententia vera est. item si mihi legata sit et, cum ad me pertinere desierit, alii, et hic utrisque cavendum ut supra placuit. quod si duobus coniunctim usus fructus legatus sit, et invicem sibi cavere debebunt et heredi in casum illum: "si ad socium non pertineat usus fructus, heredi reddi".